Mosaico decorativo

Löydetty 2849 Tulokset: Populus Israel

  • et adduxerunt captivos, spolia et praedam ad Moysen et Eleazarum sacerdotem et ad omnem congregationem filiorum Israel ad castra in campestribus Moab iuxta Iordanem contra Iericho. (Liber Numeri 31, 12)

  • Nonne istae sunt, quae deceperunt filios Israel ad suggestionem Balaam et praevaricari vos fecerunt in Dominum super peccato Phegor, unde et percussus est populus Domini? (Liber Numeri 31, 16)

  • Ex media quoque parte filiorum Israel accipies quinquagesimum caput hominum et boum et asinorum et ovium cunctorum animantium et dabis ea Levitis, qui excubant in custodiis habitaculi Domini”. (Liber Numeri 31, 30)

  • Ex media vero parte filiorum Israel, quam separaverat a parte eorum, qui in proelio fuerant, (Liber Numeri 31, 42)

  • Et susceptum intulerunt in tabernaculum conventus in monumentum filiorum Israel coram Domino. (Liber Numeri 31, 54)

  • terra, quam percussit Dominus in conspectu congregationis Israel, regio uberrima est ad pastum animalium, et nos servi tui habemus iumenta plurima”. (Liber Numeri 32, 4)

  • Cur subvertitis mentes filiorum Israel, ne transire audeant in terram, quam eis daturus est Dominus? (Liber Numeri 32, 7)

  • Cumque venissent usque ad Nehelescol, lustrata omni regione, subverterunt cor filiorum Israel, ut non intrarent terram, quam eis Dominus dedit. (Liber Numeri 32, 9)

  • Iratusque Dominus adversum Israel circumduxit eum per desertum quadraginta annis, donec consumeretur universa generatio, quae fecerat malum in conspectu eius. (Liber Numeri 32, 13)

  • Et ecce, inquit, vos surrexistis pro patribus vestris progenies hominum peccatorum, ut augeretis furorem irae Domini contra Israel. (Liber Numeri 32, 14)

  • nos autem ipsi armati et accincti pergemus ad proelium ante filios Israel, donec introducamus eos ad loca sua. Parvuli nostri erunt in urbibus muratis propter habitatorum insidias. (Liber Numeri 32, 17)

  • Non revertemur in domos nostras usque dum possideant filii Israel hereditatem suam; (Liber Numeri 32, 18)


"Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus". São Padre Pio de Pietrelcina