Mosaico decorativo

Löydetty 2849 Tulokset: Populus Israel

  • Cum autem deponeretur, aiebat: “Revertere, Domine, ad multitudinem exercitus Israel”. (Liber Numeri 10, 36)

  • Cumque clamasset populus ad Moysen, oravit Moyses ad Dominum, et absorptus est ignis. (Liber Numeri 11, 2)

  • Vulgus autem promiscuum, quod erat in medio eius, flagravit desiderio, et sedentes fleverunt pariter filii Israel et dixerunt: “Quis dabit nobis ad vescendum carnes? (Liber Numeri 11, 4)

  • Circuibatque populus et colligens illud frangebat mola sive terebat in mortario coquens in olla et faciens ex eo tortulas saporis quasi panis oleati. (Liber Numeri 11, 8)

  • Et dixit Dominus ad Moysen: “Congrega mihi septuaginta viros de senibus Israel, quos tu nosti quod senes populi sint ac magistri, et duces eos ad ostium tabernaculi conventus, stabuntque ibi tecum. (Liber Numeri 11, 16)

  • Et ait Moyses: “Populus, in cuius medio sum, sescenta milia peditum sunt, et tu dicis: "Dabo eis esum carnium mense integro!". (Liber Numeri 11, 21)

  • Venit igitur Moyses et narravit populo verba Domini congregans septuaginta viros de senibus Israel, quos stare fecit circa tabernaculum. (Liber Numeri 11, 24)

  • At ille: “Quid, inquit, aemularis pro me? Quis tribuat, ut omnis populus prophetet, et det eis Dominus spiritum suum?”. (Liber Numeri 11, 29)

  • Reversusque est Moyses et maiores natu Israel in castra. (Liber Numeri 11, 30)

  • Surgens ergo populus toto die illo et nocte ac die altero congregavit coturnicum, qui parum, decem choros; et extenderunt eas per gyrum castrorum. (Liber Numeri 11, 32)

  • Exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus, et populus non est motus de loco illo, donec revocata est Maria. (Liber Numeri 12, 15)

  • Profectusque est populus de Aseroth, fixis tentoriis in deserto Pharan. (Liber Numeri 12, 16)


"Combata vigorosamente, se está interessado em obter o prêmio destinado às almas fortes." São Padre Pio de Pietrelcina