Löydetty 2849 Tulokset: Populus Israel
Audite verbum hoc, quod locutus est Dominus super vos, filii Israel, super omnem cognationem, quam eduxi de terra Aegypti, dicens: (Prophetia Amos 3, 1)
Si clanget tuba in civitate,populus non expavescet? Si erit malum in civitate, nonne Dominus fecit? (Prophetia Amos 3, 6)
Haec dicit Dominus: “Quomodo si eruat pastor de ore leonis duo crura aut extremum auriculae, sic eruentur filii Israel, qui habitant in Samaria, in margine lectuli et in Damasci grabato. (Prophetia Amos 3, 12)
In die cum visitavero praevaricationes Israel, super eum visitabo et super altaria Bethel, et amputabuntur cornua altaris et cadent in terram; (Prophetia Amos 3, 14)
et sacrificate de fermentato laudem et vocate voluntarias oblationes et annuntiate; sic enim diligitis, filii Israel”, dicit Dominus Deus. (Prophetia Amos 4, 5)
Quapropter haec faciam tibi, Israel, et quia haec faciam tibi, praeparare in occursum Dei tui, Israel; (Prophetia Amos 4, 12)
Audite verbum istud, quod ego levo super vos, planctum, domus Israel: (Prophetia Amos 5, 1)
Cecidit, non adiciet ut resurgat virgo Israel; proiecta est in terram suam, non est qui suscitet eam. (Prophetia Amos 5, 2)
Quia haec dicit Dominus Deus: “Urbs, de qua egrediebantur mille, relinquentur in ea centum; et de qua egrediebantur centum, relinquentur in ea decem pro domo Israel”. (Prophetia Amos 5, 3)
Quia haec dicit Dominus domui Israel: “Quaerite me et vivetis; (Prophetia Amos 5, 4)
Numquid hostias et oblationes obtulistis mihi in deserto quadraginta annis, domus Israel? (Prophetia Amos 5, 25)
Vae, qui tranquilli sunt in Sion et confidunt in monte Samariae; designati primitiae populorum, ad quos venit domus Israel! (Prophetia Amos 6, 1)