Löydetty 2849 Tulokset: Populus Israel
Et benedixit Esdras Domino, Deo magno; et respondit omnis populus: “Amen, amen”, elevans manus suas. Et incurvati sunt et adoraverunt Deum proni in terram. (Liber Nehemiae 8, 6)
Porro Iesua et Bani et Serebia, Iamin, Accub, Sabethai, Hodia, Maasia, Celita, Azarias, Iozabad, Hanan, Phalaia et Levitae erudiebant populum in lege; populus autem stabat in gradu suo. (Liber Nehemiae 8, 7)
Dixit autem Nehemias, ipse est praepositus, et Esdras sacerdos et scriba et Levitae instruentes populum universo populo: “Dies iste sanctificatus est Domino Deo nostro! Nolite lugere et nolite flere”. Flebat enim omnis populus, cum audiret verba legis. (Liber Nehemiae 8, 9)
Abiit itaque omnis populus, ut comederet et biberet et mitteret partes et faceret laetitiam magnam, quia intellexerant verba, quae docuerat eos. (Liber Nehemiae 8, 12)
Et invenerunt scriptum in lege, quam praecepit Dominus per Moysen, ut habitent filii Israel in tabernaculis in die sollemni mense septimo (Liber Nehemiae 8, 14)
Et egressus est populus, et attulerunt feceruntque sibi tabernacula, unusquisque in domate suo et in atriis suis et in atriis domus Dei et in platea portae Aquarum et in platea portae Ephraim. (Liber Nehemiae 8, 16)
Fecit ergo universa ecclesia eorum, qui redierant de captivitate, tabernacula et habitaverunt in tabernaculis. Non enim fecerant a diebus Iosue filii Nun taliter filii Israel usque ad diem illum; et fuit laetitia magna nimis. (Liber Nehemiae 8, 17)
Et separatum est semen filiorum Israel ab omni alienigena; et steterunt et confitebantur peccata sua et iniquitates patrum suorum. (Liber Nehemiae 9, 2)
ad panes propositionis et ad oblationem sempiternam et in holocaustum sempiternum in sabbatis, in calendis, in sollemnitatibus et in sanctificata et in sacrificium pro peccato, ut expietur pro Israel, et in omnem usum domus Dei nostri. (Liber Nehemiae 10, 34)
Ad gazophylacium enim deportabunt filii Israel et filii Levi primitias frumenti, vini et olei; et ibi erunt vasa sanctificata et sacerdotes, qui ministrabant, et ianitores et cantores. Et non dimittemus domum Dei nostri. (Liber Nehemiae 10, 40)
Benedixit autem populus omnibus viris, qui se sponte obtulerant, ut habitarent in Ierusalem. (Liber Nehemiae 11, 2)
Hi sunt itaque principes provinciae, qui habitaverunt in Ierusalem et in civitatibus Iudae. Habitavit autem unusquisque in possessione sua, in urbibus suis, Israel, sacerdotes, Levitae, oblati et filii servorum Salomonis. (Liber Nehemiae 11, 3)