Mosaico decorativo

Löydetty 2849 Tulokset: Populus Israel

  • Misit Achab ad omnes filios Israel et congregavit prophetas in monte Carmeli. (Liber I Regum 18, 20)

  • Accedens autem Elias ad omnem populum ait: “Usquequo claudicatis in duas partes? Si Dominus est Deus, sequimini eum; si autem Baal, sequimini illum”. Et non respondit ei populus verbum. (Liber I Regum 18, 21)

  • Invocate nomen dei vestri, et ego invocabo nomen Domini; et Deus, qui exaudierit per ignem, ipse est Deus!”. Respondens omnis populus ait: “Optima propositio”. (Liber I Regum 18, 24)

  • et tulit duodecim lapides iuxta numerum tribuum filiorum Iacob, ad quem factus est sermo Domini dicens: “Israel erit nomen tuum”. (Liber I Regum 18, 31)

  • Cumque iam tempus esset, ut offerretur sacrificium, accedens Elias propheta ait: “Domine, Deus Abraham, Isaac et Israel, hodie ostende quia tu es Deus in Israel, et ego servus tuus et iuxta praeceptum tuum feci omnia haec. (Liber I Regum 18, 36)

  • Exaudi me, Domine, exaudi me, ut discat populus iste quia tu, Domine, es Deus et tu convertisti cor eorum iterum!”. (Liber I Regum 18, 37)

  • Quod cum vidisset omnis populus, cecidit in faciem suam et ait: “Dominus ipse est Deus, Dominus ipse est Deus!”. (Liber I Regum 18, 39)

  • At ille respondit: “Zelo zelatus sum pro Domino, Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum tuum filii Israel, altaria tua destruxerunt et prophetas tuos occiderunt gladio; et derelictus sum ego solus, et quaerunt animam meam, ut auferant eam”. (Liber I Regum 19, 10)

  • Et ille respondit: “Zelo zelatus sum pro Domino, Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum tuum filii Israel, altaria tua destruxerunt et prophetas tuos occiderunt gladio; et derelictus sum ego solus, et quaerunt animam meam, ut auferant eam”. (Liber I Regum 19, 14)

  • et Iehu filium Namsi unges regem super Israel; Eliseum autem filium Saphat, qui est de Abelmehula, unges prophetam pro te. (Liber I Regum 19, 16)

  • Et relinquam mihi in Israel septem milia: universorum genua, quae non sunt incurvata ante Baal, et omne os, quod non osculatum est eum”. (Liber I Regum 19, 18)

  • Mittensque nuntios ad Achab regem Israel in civitatem (Liber I Regum 20, 2)


"O temor e a confiança devem dar as mãos e proceder como irmãos." São Padre Pio de Pietrelcina