Mosaico decorativo

Löydetty 1932 Tulokset: Poder De Deus

  • De civitatibus morientes ingemuerunt, et anima vulneratorum clamavit, et Deus non ponit aurem ad precem. (Liber Iob 24, 12)

  • “Vivit Deus, qui abstulit ius meum, et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam, (Liber Iob 27, 2)

  • Quae est enim spes impii, cum secet, cum rapiat Deus animam eius? (Liber Iob 27, 8)

  • Numquid Deus audiet clamorem eius, cum venerit super eum angustia? (Liber Iob 27, 9)

  • Deus intellegit viam eius, et ipse novit locum illius. (Liber Iob 28, 23)

  • “Quis mihi tribuat, ut sim iuxta menses pristinos, secundum dies, quibus Deus custodiebat me? (Liber Iob 29, 2)

  • Sicut fui in diebus adulescentiae meae, quando familiaris Deus erat in tabernaculo meo, (Liber Iob 29, 4)

  • appendat me in statera iusta et sciat Deus integritatem meam. (Liber Iob 31, 6)

  • quid enim faciam, cum surrexerit ad iudicandum Deus; et, cum quaesierit, quid respondebo illi? (Liber Iob 31, 14)

  • Ne forte dicatis: “Invenimus sapientiam; Deus proiecit eum, non homo”. (Liber Iob 32, 13)

  • Hoc est ergo, in quo non es iustificatus, respondebo tibi, quia maior est Deus homine. (Liber Iob 33, 12)

  • Semel loquitur Deus, et secundo idipsum non repetit. (Liber Iob 33, 14)


"Para consolar uma alma na sua dor, mostre todo o bem que ela ainda pode fazer". São Padre Pio de Pietrelcina