Mosaico decorativo

Löydetty 1932 Tulokset: Poder De Deus

  • ideo haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te et ipse ego faciam in medio tui iudicia in oculis gentium (Prophetia Ezechielis 5, 8)

  • Idcirco vivo ego, dicit Dominus Deus, vere pro eo quod sanctum meum violasti in omnibus offensionibus tuis et in omnibus abominationibus tuis, ego quoque radam, et non parcet oculus meus, et non miserebor. (Prophetia Ezechielis 5, 11)

  • et dices: Montes Israel, audite verbum Domini Dei. Haec dicit Dominus Deus montibus et collibus, voraginibus et vallibus: Ecce ego inducam super vos gladium et destruam excelsa vestra; (Prophetia Ezechielis 6, 3)

  • Haec dicit Dominus Deus: Plaude manu tua et percute pede tuo et dic: Heu ad omnes abominationes malas domus Israel, quia gladio, fame et peste ruituri sunt! (Prophetia Ezechielis 6, 11)

  • “Et tu, fili hominis, loquere. Haec dicit Dominus Deus terrae Israel: Finis venit, finis super quattuor plagas terrae; (Prophetia Ezechielis 7, 2)

  • Haec dicit Dominus Deus: Afflictio super afflictionem ecce venit. (Prophetia Ezechielis 7, 5)

  • Et caede completa, remansi ego ruique super faciem meam et clamans aio: “Heu, Domine Deus! Ergone disperdes omnes reliquias Israel, effundens furorem tuum super Ierusalem?”. (Prophetia Ezechielis 9, 8)

  • Propterea haec dicit Dominus Deus: Interfecti vestri, quos posuistis in medio eius, hi sunt carnes, et haec est lebes, et educam vos de medio eius. (Prophetia Ezechielis 11, 7)

  • Gladium metuitis, et gladium inducam super vos, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 11, 8)

  • Et factum est cum prophetarem, Pheltias filius Banaiae mortuus est; et cecidi in faciem meam, clamans voce magna, et dixi: “Heu, Domine Deus, consummationem tu facis reliquiarum Israel!”. (Prophetia Ezechielis 11, 13)

  • Propterea haec dicit Dominus Deus: Quia longe feci eos in gentibus et quia dispersi eos in terris, ero eis in sanctificationem modicam in terris, ad quas venerunt. (Prophetia Ezechielis 11, 16)

  • Propterea loquere: Haec dicit Dominus Deus: Congregabo vos de populis et adunabo de terris, in quibus dispersi estis, daboque vobis humum Israel. (Prophetia Ezechielis 11, 17)


"Pense na felicidade que está reservada para nós no Paraíso". São Padre Pio de Pietrelcina