Löydetty 1932 Tulokset: Poder De Deus
Quia haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Iugum ferreum posui super collum cunctarum gentium istarum, ut serviant Nabuchodonosor regi Babylonis, et servient ei; insuper et bestias terrae dedi ei”. (Liber Ieremiae 28, 14)
“Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel, omni transmigrationi, quam transtuli de Ierusalem in Babylonem: (Liber Ieremiae 29, 4)
Haec enim dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Non vos seducant prophetae vestri, qui sunt in medio vestrum, et divini vestri, et ne attendatis ad somnia vestra, quae vos somniatis, (Liber Ieremiae 29, 8)
Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel, ad Achab filium Colaiae et ad Sedeciam filium Maasiae, qui prophetant vobis in nomine meo mendaciter: Ecce ego tradam eos in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et percutiet eos in oculis vestris; (Liber Ieremiae 29, 21)
Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel, pro eo quod misisti in nomine tuo epistulas ad omnem populum, qui est in Ierusalem, et ad Sophoniam filium Maasiae sacerdotem et ad universos sacerdotes dicens: (Liber Ieremiae 29, 25)
“Haec dicit Dominus, Deus Israel, dicens: Scribe tibi omnia verba, quae locutus sum ad te, in libro; (Liber Ieremiae 30, 2)
In tempore illo, dicit Dominus, ero Deus universis cognationibus Israel, et ipsi erunt mihi in populum. (Liber Ieremiae 31, 1)
Audiens audivi Ephraim transmigrantem: “Castigasti me, et eruditus sum quasi iuvenculus indomitus; converte me, et convertar, quia tu Dominus Deus meus. (Liber Ieremiae 31, 18)
Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: “Adhuc dicent verbum istud in terra Iudae et in urbibus eius, cum convertero sortem eorum: “Benedicat tibi Dominus, habitaculum iustitiae, mons sanctus”. (Liber Ieremiae 31, 23)
Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Sume libros istos, librum emptionis hunc signatum et librum hunc, qui apertus est; et pones illos in vase fictili, ut permanere possint diebus multis. (Liber Ieremiae 32, 14)
Haec enim dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Adhuc possidebuntur domus et agri et vineae in terra ista. (Liber Ieremiae 32, 15)
Heu, Domine Deus, ecce tu fecisti caelum et terram in fortitudine tua magna et in brachio tuo extento; non erit tibi difficile omne verbum, (Liber Ieremiae 32, 17)