Löydetty 1100 Tulokset: Peccatum David
Et ait illis: “Numquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit et esuriit ipse et qui cum eo erant? (Evangelium secundum Marcum 2, 25)
Qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est, coepit clamare et dicere: “Fili David Iesu, miserere mei!”. (Evangelium secundum Marcum 10, 47)
Et comminabantur ei multi, ut taceret; at ille multo magis clamabat: “Fili David, miserere mei!”. (Evangelium secundum Marcum 10, 48)
Benedictum, quod venit regnum patris nostri David! Hosanna in excelsis!”. (Evangelium secundum Marcum 11, 10)
Et respondens Iesus dicebat docens in templo: “Quomodo dicunt scribae Christum filium esse David? (Evangelium secundum Marcum 12, 35)
Ipse David dixit in Spiritu Sancto: “Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis”. (Evangelium secundum Marcum 12, 36)
Ipse David dicit eum Dominum, et unde est filius eius?”. Et multa turba eum libenter audiebat. (Evangelium secundum Marcum 12, 37)
ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph de domo David, et nomen virginis Maria. (Evangelium secundum Lucam 1, 27)
Hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius, (Evangelium secundum Lucam 1, 32)
et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui, (Evangelium secundum Lucam 1, 69)
Ascendit autem et Ioseph a Galilaea de civitate Nazareth in Iudaeam in civitatem David, quae vocatur Bethlehem, eo quod esset de domo et familia David, (Evangelium secundum Lucam 2, 4)
quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus, in civitate David. (Evangelium secundum Lucam 2, 11)