Löydetty 495 Tulokset: Pan
Quia cinerem tamquam panem manducabam et potum meum cum fletu miscebam, (Liber Psalmorum 102, 10)
Producis fenum iumentis et herbam servituti hominum, educens panem de terra (Liber Psalmorum 104, 14)
et vinum, quod laetificat cor hominis; exhilarans faciem in oleo, panis autem cor hominis confirmat. (Liber Psalmorum 104, 15)
Et vocavit famem super terram et omne baculum panis contrivit. (Liber Psalmorum 105, 16)
Expandit nubem in protectionem et ignem, ut luceret eis per noctem. (Liber Psalmorum 105, 39)
Petierunt, et venit coturnix, et pane caeli saturavit eos. (Liber Psalmorum 105, 40)
Vanum est vobis ante lucem surgere et sero quiescere, qui manducatis panem laboris, quia dabit dilectis suis somnum. (Liber Psalmorum 127, 2)
Cibaria eius benedicens benedicam, pauperes eius saturabo panibus. (Liber Psalmorum 132, 15)
Qui expandit terram super aquas, quoniam in aeternum misericordia eius. (Liber Psalmorum 136, 6)
Expandi manus meas ad te, anima mea sicut terra sine aqua tibi. (Liber Psalmorum 143, 6)
Laudent nomen eius in choro, in tympano et cithara psallant ei, (Liber Psalmorum 149, 3)
laudate eum in tympano et choro, laudate eum in chordis et organo, (Liber Psalmorum 150, 4)