Löydetty 901 Tulokset: PHE
Volo autem omnes vos loqui linguis, magis autem prophetare; maior autem est qui prophetat, quam qui loquitur linguis, nisi forte interpretetur, ut ecclesia aedificationem accipiat. (Epistula I ad Corinthios 14, 5)
Nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens, quid vobis prodero, nisi vobis loquar aut in revelatione aut in scientia aut in prophetia aut in doctrina? (Epistula I ad Corinthios 14, 6)
Itaque linguae in signum sunt non fidelibus sed infidelibus, prophetia autem non infidelibus sed fidelibus. (Epistula I ad Corinthios 14, 22)
Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis vel idiota, convincitur ab omnibus, diiudicatur ab omnibus, (Epistula I ad Corinthios 14, 24)
Prophetae duo aut tres dicant, et ceteri diiudicent; (Epistula I ad Corinthios 14, 29)
Potestis enim omnes per singulos prophetare, ut omnes discant, et omnes exhortentur; (Epistula I ad Corinthios 14, 31)
et spiritus prophetarum prophetis subiecti sunt; (Epistula I ad Corinthios 14, 32)
Si quis videtur propheta esse aut spiritalis, cognoscat, quae scribo vobis, quia Domini est mandatum. 38 Si quis autem ignorat, ignorabitur. (Epistula I ad Corinthios 14, 37)
Itaque, fratres mei, aemulamini prophetare et loqui linguis nolite prohibere; (Epistula I ad Corinthios 14, 39)
Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest? Si mortui non resurgunt, manducemus et bibamus, cras enim moriemur. (Epistula I ad Corinthios 15, 32)
Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten; (Epistula I ad Corinthios 16, 8)
Paulus, apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei, sanctis, qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Iesu: (Epistula ad Ephesios 1, 1)