Löydetty 12332 Tulokset: Os
De cetero, fratres, orate pro nobis, ut sermo Domini currat et glorificetur sicut et apud vos, (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 1)
Fidelis autem Dominus est, qui confirmabit vos et custodiet a Malo. (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 3)
Praecipimus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Iesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis. (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 6)
Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos, quoniam non inordinati fuimus inter vos (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 7)
non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos. (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 9)
Nam et cum essemus apud vos, hoc praecipiebamus vobis: Si quis non vult operari, nec manducet. (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 10)
Audimus enim inter vos quosdam ambulare inordinate, nihil operantes sed curiose agentes; (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 11)
Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes. (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 13)
Quod si quis non oboedit verbo nostro per epistulam, hunc notate, non commisceamini cum illo, ut confundatur; (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 14)
Gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis. (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 18)
Paulus, apostolus Christi Iesu secundum praeceptum Dei sal vatoris nostri et Christi Iesu spei nostrae, (Epistula I ad Timotheum 1, 1)
Timotheo germano filio in fide: gratia, misericordia, pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro. (Epistula I ad Timotheum 1, 2)