Mosaico decorativo

Löydetty 12332 Tulokset: Os

  • Dixit et ad Aaron: “Accede ad altare et immola pro peccato tuo; offer holocaustum et expia te et populum. Et fac hostiam populi et expia eum, sicut praecepit Dominus”. (Liber Leviticus 9, 7)

  • Adipemque et renunculos ac reticulum iecoris, quae sunt de sacrificio pro peccato, adolevit super altare, sicut praeceperat Dominus Moysi. (Liber Leviticus 9, 10)

  • Ipsam etiam hostiam in frusta concisam cum capite ei obtulerunt, quae omnia super altare cremavit igni; (Liber Leviticus 9, 13)

  • Immolavit et bovem atque arietem, hostias pacificas populi; obtuleruntque ei filii sui sanguinem, quem fudit super altare in circuitu. (Liber Leviticus 9, 18)

  • Adipes autem bovis et caudam arietis renunculosque cum adipibus suis et reticulum iecoris (Liber Leviticus 9, 19)

  • posuerunt super pectora; cumque cremati essent adipes in altari, (Liber Leviticus 9, 20)

  • pectora eorum et armos dextros Aaron elevavit coram Domino, sicut praeceperat Moyses. (Liber Leviticus 9, 21)

  • Et elevans Aaron manus ad populum benedixit eis. Sicque, completis hostiis pro peccato et holocaustis et pacificis, descendit. (Liber Leviticus 9, 22)

  • Arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron turibulis, posue runt ignem et incensum desuper offerentes coram Domino ignem alienum, qui eis praeceptus non erat. (Liber Leviticus 10, 1)

  • Egressusque ignis a Domino devoravit eos, et mortui sunt coram Domino. (Liber Leviticus 10, 2)

  • Vocatis autem Moyses Misael et Elisaphan filiis Oziel patrui Aaron, ait ad eos: “Ite et tollite fratres vestros de conspectu sanctuarii et asportate extra castra”. (Liber Leviticus 10, 4)

  • Confestimque pergentes tulerunt eos, sicut iacebant vestitos subuculis suis, foras, ut sibi fuerat imperatum. (Liber Leviticus 10, 5)


"Combata vigorosamente, se está interessado em obter o prêmio destinado às almas fortes." São Padre Pio de Pietrelcina