Löydetty 12332 Tulokset: Os
Facies quoque vectes de lignis acaciae et operies eos auro; (Liber Exodus 25, 13)
inducesque per circulos, qui sunt in arcae lateribus, ut portetur in eis; (Liber Exodus 25, 14)
Facies et propitiatorium de auro mundissimo; duos cubitos et dimidium tenebit longitudo eius, et cubitum ac semissem latitudo. (Liber Exodus 25, 17)
Duos quoque cherubim aureos et productiles facies ex utraque parte propitiatorii, (Liber Exodus 25, 18)
Facies et mensam de lignis acaciae habentem duos cubitos longitudinis et in latitudine cubitum et in altitudine cubitum ac semissem. (Liber Exodus 25, 23)
Quattuor quoque circulos aureos praeparabis et pones eos in quattuor angulis eiusdem mensae per singulos pedes. (Liber Exodus 25, 26)
Iuxta limbum erunt circuli aurei, ut mittantur vectes per eos, et possit mensa portari. (Liber Exodus 25, 27)
Ipsosque vectes facies de lignis acaciae et circumdabis auro, et per ipsos subvehitur mensa. (Liber Exodus 25, 28)
Parabis et acetabula ac phialas, vasa et cyathos, in quibus offerenda sunt libamina, ex auro purissimo. (Liber Exodus 25, 29)
Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper. (Liber Exodus 25, 30)
Longitudo cortinae unius habebit viginti octo cubitos, latitudo quattuor cubitorum erit. Unius mensurae fient universae cortinae. (Liber Exodus 26, 2)
Longitudo sagi unius habebit triginta cubitos et latitudo quattuor; aequa erit mensura sagorum omnium. (Liber Exodus 26, 8)