Löydetty 12332 Tulokset: Os
Abyssi operuerunt eos, descenderunt in profundum quasi lapis. (Liber Exodus 15, 5)
Et in multitudine gloriae tuae deposuisti adversarios tuos; misisti iram tuam, quae devoravit eos sicut stipulam. (Liber Exodus 15, 7)
Dixit inimicus: "Persequar, comprehendam, dividam spolia, implebitur anima mea; evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea!". (Liber Exodus 15, 9)
Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare; submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus. (Liber Exodus 15, 10)
Extendisti manum tuam, devoravit eos terra. (Liber Exodus 15, 12)
Irruit super eos formido et pavor; in magnitudine brachii tui fiunt immobiles quasi lapis, donec pertranseat populus tuus, Domine, donec pertranseat populus tuus iste, quem possedisti. (Liber Exodus 15, 16)
Introduces eos et plantabis in monte hereditatis tuae, firmissimo habitaculo tuo, quod operatus es, Domine, sanctuario, Domine, quod firmaverunt manus tuae. (Liber Exodus 15, 17)
Ingressi sunt enim equi pharaonis cum curribus et equitibus eius in mare, et reduxit super eos Dominus aquas maris; filii autem Israel ambu laverunt per siccum in medio eius. (Liber Exodus 15, 19)
Sumpsit ergo Maria prophetissa soror Aaron tympanum in manu sua; egressaeque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris, (Liber Exodus 15, 20)
quibus praecinebat dicens: “Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est: equum et ascensorem eius deiecit in mare!”. (Liber Exodus 15, 21)
At ille clamavit ad Dominum, qui ostendit ei lignum; quod cum misisset in aquas, in dulcedinem versae sunt. Ibi constituit ei praecepta atque iudicia et ibi tentavit eum (Liber Exodus 15, 25)
dicens: “Si audieris vocem Domini Dei tui et, quod rectum est coram eo, feceris et oboedieris mandatis eius custodierisque omnia praecepta illius, cunctum languorem, quem posui in Aegypto, non inducam super te: Ego enim Dominus sanator tuus”. (Liber Exodus 15, 26)