Mosaico decorativo

Löydetty 1242 Tulokset: Ope

  • Et spado, qui non operatus est per manus suas iniquitatem nec cogitavit adversus Dominum nequissima, dabitur enim illi fidei donum electum, et sors in templo Domini acceptissima. (Liber Sapientiae 3, 14)

  • placita enim erat Deo anima illius, propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatis. Populi autem videntes et non intellegentes nec ponentes in praecordiis talia, (Liber Sapientiae 4, 14)

  • “Hic erat, quem habuimus aliquando in derisum et in similitudinem improperii. Nos insensati vitam eius aestimabamus insaniam et finem illius sine honore. (Liber Sapientiae 5, 4)

  • Quoniam data est a Domino potestas vobis et dominatio ab Altissimo, qui interrogabit opera vestra et cogitationes scrutabitur, (Liber Sapientiae 6, 3)

  • in manu enim illius et nos et sermones nostri et omnis sapientia et operum scientia. (Liber Sapientiae 7, 16)

  • Doctrix enim est disciplinae Dei et electrix operum illius. (Liber Sapientiae 8, 4)

  • Et, si divitiae sunt desiderabilis possessio in vita, quid sapientia locupletius, quae operatur omnia? (Liber Sapientiae 8, 5)

  • Si autem sensus operatur, quis horum, quae sunt, magis quam illa est artifex? (Liber Sapientiae 8, 6)

  • Et tecum sapientia, quae novit opera tua, quae et affuit tunc, cum orbem terrarum faceres, et sciebat quid esset placitum in oculis tuis et quid directum in praeceptis tuis. (Liber Sapientiae 9, 9)

  • Scit enim illa omnia et intellegit et deducet me in operibus meis sobrie et custodiet me in sua gloria. (Liber Sapientiae 9, 11)

  • Et erunt accepta opera mea, et diiudicabo populum tuum iuste et ero dignus sedium patris mei. (Liber Sapientiae 9, 12)

  • Direxit opera eorum in manibus prophetae sancti. (Liber Sapientiae 11, 1)


"Se precisamos ter paciência para suportar os defeitos dos outros, quanto mais ainda precisamos para tolerar nossos próprios defeitos!" São Padre Pio de Pietrelcina