Löydetty 1242 Tulokset: Ope
Qui mollis et dissolutus est in opere suo, frater est viri dissipantis. (Liber Proverbiorum 18, 9)
Ex studiis suis intellegitur puer, si munda et recta sint opera eius. (Liber Proverbiorum 20, 11)
Gaudium iusto est facere iudicium, et ruina operantibus iniquitatem. (Liber Proverbiorum 21, 15)
Superbus et arrogans vocatur derisor, qui operatur in ira superbiae. (Liber Proverbiorum 21, 24)
Desideria occidunt pigrum; noluerunt enim quidquam manus eius operari: (Liber Proverbiorum 21, 25)
Dives et pauper obviaverunt sibi: utriusque operator est Dominus. (Liber Proverbiorum 22, 2)
Vidisti virum velocem in opere suo: coram regibus stabit nec erit ante ignobiles. (Liber Proverbiorum 22, 29)
Si erigas oculos tuos ad opes, iam non sunt; quia facient sibi pennas quasi aquilae et volabunt in caelum. (Liber Proverbiorum 23, 5)
Si dixeris: “Nesciebamus hoc”; nonne qui ponderator est cordis, ipse intellegit, et servatorem animae tuae nihil fallit reddetque homini iuxta opera sua? (Liber Proverbiorum 24, 12)
et ecce totum repleverant urticae, et operuerant superficiem eius spinae, et maceria lapidum destructa erat; (Liber Proverbiorum 24, 31)
operiet odium fraudulenter, revelabitur autem malitia eius in concilio. (Liber Proverbiorum 26, 26)
Lingua fallax non amat veritatem, et os lubricum operatur ruinas. (Liber Proverbiorum 26, 28)