Löydetty 1242 Tulokset: Ope
SADE. Iustus Dominus in omnibus viis suis et sanctus in omnibus operibus suis. (Liber Psalmorum 145, 17)
COPH. Prope est Dominus omnibus invocantibus eum, omnibus invocantibus eum in veritate. (Liber Psalmorum 145, 18)
Qui operit caelum nubibus et parat terrae pluviam. Qui producit in montibus fenum et herbam servituti hominum. (Liber Psalmorum 147, 8)
Et scidit vestimenta sua Matthathias et filii eius et operuerunt se ciliciis et planxerunt valde. (Liber I Maccabaeorum 2, 14)
Et mementote operum patrum, quae fecerunt in generationibus suis, et accipietis gloriam magnam et nomen aeternum. (Liber I Maccabaeorum 2, 51)
Similis factus est leoni in operibus suis et sicut catulus leonis rugiens in venationem; (Liber I Maccabaeorum 3, 4)
Et subducti sunt iniqui prae timore eius, et omnes operarii iniquitatis conturbati sunt; et prosperata est salus in manu eius. (Liber I Maccabaeorum 3, 6)
Et exacerbabat reges multos; et laetificabat Iacob in operibus suis, et in saeculum memoria eius in benedictionem. (Liber I Maccabaeorum 3, 7)
Et processerunt cum universa virtute sua; et venerunt et applicaverunt prope Emmaus in terra campestri. (Liber I Maccabaeorum 3, 40)
et Gorgias et exercitus eius prope nos in monte, sed state nunc contra inimicos nostros et expugnate eos et post haec accipite spolia confidenter”. (Liber I Maccabaeorum 4, 18)
Et Iudas reversus est ad spolia castrorum; et acceperunt aurum multum et argentum et hyacinthum et purpuram marinam et opes magnas. (Liber I Maccabaeorum 4, 23)
et posuerunt super mensam panes et appenderunt vela et consummaverunt omnia opera, quae fecerant. (Liber I Maccabaeorum 4, 51)