Löydetty 1242 Tulokset: Ope
et timebit omnis homo; et annuntiabunt opera Dei et facta eius intellegent. (Liber Psalmorum 64, 10)
Dicite Deo: “Quam terribilia sunt opera tua. Prae multitudine virtutis tuae blandientur tibi inimici tui. (Liber Psalmorum 66, 3)
Venite et videte opera Dei, terribilis in adinventionibus super filios hominum. (Liber Psalmorum 66, 5)
Manda, Deus, virtuti tuae; confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis. (Liber Psalmorum 68, 29)
Quoniam propter te sustinui opprobrium, operuit confusio faciem meam; (Liber Psalmorum 69, 8)
Confundantur et deficiant adversantes animae meae; operiantur confusione et pudore, qui quaerunt mala mihi. (Liber Psalmorum 71, 13)
Quia liberabit inopem clamantem et pauperem, cui non erat adiutor. (Liber Psalmorum 72, 12)
Ideo quasi torques est eis superbia, et tamquam indumentum operuit eos violentia. (Liber Psalmorum 73, 6)
Mihi autem adhaerere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam, ut annuntiem omnes operationes tuas in portis filiae Sion. (Liber Psalmorum 73, 28)
Usquequo, Deus, improperabit inimicus, spernet adversarius nomen tuum in finem? (Liber Psalmorum 74, 10)
Deus autem rex noster ante saecula, operatus est salutes in medio terrae. (Liber Psalmorum 74, 12)
Memor esto huius: inimicus improperavit Domino, et populus insipiens sprevit nomen tuum. (Liber Psalmorum 74, 18)