Löydetty 1242 Tulokset: Ope
Et in introitu eius opere plumario fecit velum ex hyacintho, purpura, cocco ac bysso retorta; quod habebat viginti cubitos in longitudine, altitudo vero quinque cubitorum erat iuxta mensuram, quam cuncta atrii tentoria habebant. (Liber Exodus 38, 18)
Omne aurum, quod expensum est in opere sanctuarii et quod oblatum est in donariis, viginti novem talentorum fuit et septingentorum triginta siclorum ad mensuram sicli sanctuarii. (Liber Exodus 38, 24)
opere polymitario tundentes bratteas aureas et extenuantes in fila, ut possent torqueri cum priorum colorum subtegmine. (Liber Exodus 39, 3)
et balteum, quo constringebatur ephod, eiusdem operis et unum cum eo ex auro, et hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta, sicut praeceperat Dominus Moysi. (Liber Exodus 39, 5)
Fecerunt et pectorale opere polymito iuxta opus ephod ex auro, hyacintho, purpura coccoque et bysso retorta, (Liber Exodus 39, 8)
Fecerunt quoque pallium ephod opere textili totum hyacinthinum (Liber Exodus 39, 22)
Fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis eius (Liber Exodus 39, 27)
Fecerunt et laminam diadema sanctitatis de auro purissimo; scripseruntque in ea opere caelatoris: “Sanctum Domino”; (Liber Exodus 39, 30)
opertorium de pellibus arietum rubricatis et operimentum de pellibus delphini, velum, (Liber Exodus 39, 34)
et expandit tentorium super habitaculum, imposito desuper operimento, sicut Dominus imperaverat Moysi. (Liber Exodus 40, 19)
Et operuit nubes tabernaculum conventus, et gloria Domini implevit habitaculum. (Liber Exodus 40, 34)
Vesiculam vero gutturis et plumas proiciet offerens prope altare ad orientalem plagam in loco, in quo cineres effundi solent; (Liber Leviticus 1, 16)