Löydetty 773 Tulokset: Omnis
Ideo stabilita sunt bona illius in Domino, et eleemosynas illius enarrabit omnis ecclesia sanctorum. (Liber Ecclesiasticus 31, 11)
In omnibus operibus tuis esto modestus, et omnis infirmitas non occurret tibi. (Liber Ecclesiasticus 31, 27)
Quare dies diem superat, si omnis lux anni a sole? (Liber Ecclesiasticus 33, 7)
Omnis amicus dicet: “Et ego amicitiam copulavi!”; sed est amicus solo nomine amicus. Nonne tristitia appropinquans usque ad mortem: (Liber Ecclesiasticus 37, 1)
Omnis consiliarius prodit consilium, sed est consiliarius pro semetipso. (Liber Ecclesiasticus 37, 8)
Sic omnis faber et architectus, qui noctem tamquam diem transigit, qui sculpit signacula sculptilia, et assiduitas eius variare picturam; cor suum dabit in similitudinem picturae, et vigilia sua perficere opus. (Liber Ecclesiasticus 38, 28)
Sic figulus sedens ad opus suum, convertens pedibus suis rotam, qui in sollicitudine positus est semper propter opus suum, et in numero est omnis operatio eius; (Liber Ecclesiasticus 38, 32)
Opera omnis carnis coram illo, et non est quidquam absconditum ab oculis eius. (Liber Ecclesiasticus 39, 24)
non est enim bonum omnem reverentiam observare, et non omnis pudor probatus. (Liber Ecclesiasticus 41, 20)
Non praeterit illum omnis cogitatus, et non abscondit se ab eo ullus sermo. (Liber Ecclesiasticus 42, 20)
testamenta saeculi posita sunt apud illum, ne deleri posset diluvio omnis caro. (Liber Ecclesiasticus 44, 19)
Et eduxit ex illo hominem misericordiae invenientem gratiam in oculis omnis carnis, (Liber Ecclesiasticus 44, 27)