Löydetty 640 Tulokset: Omnibus
In monte enim sancto meo, in monte excelso Israel, ait Dominus Deus, ibi serviet mihi omnis domus Israel: omnes, inquam, in terra, in qua placebunt mihi; et ibi quaeram donaria vestra et primitias oblationum vestrarum in omnibus sanctificationibus vestris. (Prophetia Ezechielis 20, 40)
Et recordabimini ibi viarum vestrarum et omnium scelerum vestrorum, quibus polluti estis, et displicebitis vobis in conspectu vestro in omnibus malitiis vestris, quas fecistis. (Prophetia Ezechielis 20, 43)
ut cor tabescat, et multiplicentur corruentes. In omnibus portis eorum dedi occisionem gladii: eheu, facti acuti et limati ad fulgendum, politi ad caedem! (Prophetia Ezechielis 21, 20)
Idcirco haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod in memoriam revocastis iniquitatem vestram, et revelatae sunt praevaricationes vestrae, et apparuerunt peccata vestra in omnibus operibus vestris; pro eo, inquam, quod in memoriam revocati estis, manu capiemini. (Prophetia Ezechielis 21, 29)
Et dedit fornicationes suas ad eos electos filiorum Assyriae universos; et apud omnes, in quos insanivit, in omnibus idolis eorum polluta est. (Prophetia Ezechielis 23, 7)
et accinctos balteis renes, et tiaras defluentes in capitibus eorum; aspectus essedariorum omnibus, similitudo filiorum Babylonis, quorum patria Chaldaea. (Prophetia Ezechielis 23, 15)
et habitabunt in ea securi et aedificabunt domos plantabuntque vineas et habitabunt confidenter, cum fecero iudicia in omnibus, qui adversantur eis per circuitum, et scient quia ego Dominus Deus eorum”. (Prophetia Ezechielis 28, 26)
Sicut visitat pastor gregem suum in die, quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum, sic visitabo oves meas et liberabo eas de omnibus locis, in quibus dispersae fuerant in die nubis et caliginis. (Prophetia Ezechielis 34, 12)
et implebo montes eius occisorum suorum, in collibus tuis et in vallibus tuis, atque in omnibus torrentibus tuis interfecti gladio cadent. (Prophetia Ezechielis 35, 8)
et effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, et ab universis idolis vestris mundabo vos. (Prophetia Ezechielis 36, 25)
Haec dicit Dominus Deus: In die, qua mundavero vos ex omnibus iniquitatibus vestris et inhabitari fecero urbes et instauravero ruinosa, (Prophetia Ezechielis 36, 33)
et faciam eos in gentem unam in terra, in montibus Israel; et rex unus erit omnibus imperans, et non erunt ultra duae gentes nec dividentur amplius in duo regna. (Prophetia Ezechielis 37, 22)