Löydetty 963 Tulokset: Omnia
Erant autem principes eorum, qui super omnia opera Salomonis praepositi erant, quingenti quinquaginta; qui habebant subiectum populum et statutis operibus imperabant. (Liber I Regum 9, 23)
Et docuit eam Salomon omnia verba, quae proposuerat: non fuit sermo, qui regem posset latere, et non responderet ei. (Liber I Regum 10, 3)
Rex autem Salomon dedit reginae Saba omnia, quae voluit et petivit ab eo, praeter ea, quae ultro obtulerat ei munere regio. Quae reversa est et abiit in terram suam cum servis suis. (Liber I Regum 10, 13)
Sed et omnia vasa, quibus potabat rex Salomon, erant aurea, et universa supellex domus Saltus Libani de auro purissimo; non erat argentum nec alicuius pretii putabatur in diebus Salomonis, (Liber I Regum 10, 21)
Te autem assumam, et regnabis super omnia, quae desiderat anima tua, erisque rex super Israel. (Liber I Regum 11, 37)
Si igitur audieris omnia, quae praecepero tibi, et ambulaveris in viis meis et feceris, quod rectum est coram me custodiens mandata mea et praecepta mea, sicut fecit David servus meus, ero tecum et aedificabo tibi domum stabilem, quomodo aedificavi David, et tradam tibi Israel (Liber I Regum 11, 38)
Reliqua autem gestorum Salomonis, omnia, quae fecit, et sapientia eius, ecce universa scripta sunt in libro gestorum Salomonis; (Liber I Regum 11, 41)
Prophetes autem quidam senex habitabat in Bethel; ad quem venerunt filii sui et narraverunt ei omnia opera, quae fecerat vir Dei illa die in Bethel, et verba, quae locutus fuerat ad regem, narraverunt quoque patri suo. (Liber I Regum 13, 11)
Profecto enim veniet sermo, quem praedixit in sermone Domini contra altare, quod est in Bethel, et contra omnia fana excelsorum, quae sunt in urbibus Samariae”. (Liber I Regum 13, 32)
et tulit thesauros domus Domini et thesauros regios et universa diripuit, scuta quoque aurea omnia, quae fecerat Salomon. (Liber I Regum 14, 26)
Reliqua autem gestorum Roboam et omnia, quae fecit, ecce scripta sunt in libro annalium regum Iudae. (Liber I Regum 14, 29)
Reliqua autem gestorum Abiam et omnia, quae fecit, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae? Fuitque bellum inter Abiam et inter Ieroboam. (Liber I Regum 15, 7)