Löydetty 1504 Tulokset: Omnes
Et stupor apprehendit omnes, et magnificabant Deum; et repleti sunt timore dicentes: “Vidimus mirabilia hodie”. (Evangelium secundum Lucam 5, 26)
Et omnis turba quaerebant eum tangere, quia virtus de illo exibat et sanabat omnes. (Evangelium secundum Lucam 6, 19)
Vae, cum bene vobis dixerint omnes homines! Secundum haec enim faciebant pseudoprophetis patres eorum. (Evangelium secundum Lucam 6, 26)
Accepit autem omnes timor, et magnificabant Deum dicentes: “Propheta magnus surrexit in nobis” et: “Deus visitavit plebem suam”. (Evangelium secundum Lucam 7, 16)
Cum autem rediret Iesus, excepit illum turba; erant enim omnes exspectantes eum. (Evangelium secundum Lucam 8, 40)
Flebant autem omnes et plangebant illam. At ille dixit: “Nolite flere; non est enim mortua, sed dormit”. (Evangelium secundum Lucam 8, 52)
Et ita fecerunt et discumbere fecerunt omnes. (Evangelium secundum Lucam 9, 15)
Et manducaverunt et saturati sunt omnes; et sublatum est, quod superfuit illis, fragmentorum cophini duodecim. (Evangelium secundum Lucam 9, 17)
Dicebat autem ad omnes: “Si quis vult post me venire, abneget semetipsum et tollat crucem suam cotidie et sequatur me. (Evangelium secundum Lucam 9, 23)
Stupebant autem omnes in magnitudine Dei. Omnibusque mirantibus in omnibus, quae faciebat, dixit ad discipulos suos: (Evangelium secundum Lucam 9, 43)
et ait illis: “Quicumque susceperit puerum istum in nomine meo, me recipit; et, quicumque me receperit, recipit eum, qui me misit; nam qui minor est inter omnes vos, hic maior est”. (Evangelium secundum Lucam 9, 48)
Sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt. Nolite timere; multis passeribus pluris estis. (Evangelium secundum Lucam 12, 7)