Löydetty 125 Tulokset: Non Domi Pacem
Tradidi illam viris septem fratribus nostris, et omnes mortui sunt nocte, cum intrabant ad eam. Et nunc, fili, manduca et bibe, et Dominus faciet in vobis”. Et dixit Thobias: “Hinc non edam neque bibam, donec, quae sunt ad me, confirmes”. Et Raguel dixit ei: “Facio; et ipsa datur tibi secundum iudicium libri Moysis, et de caelo iudicatum est tibi illam dari. Duc sororem tuam; amodo tu illius frater es, et haec tua soror est. Datur tibi ex hodierno et in aeternum. Et Dominus caeli bene disponat vobis, fili, hac nocte et faciat misericordiam et pacem”. (Liber Thobis 7, 11)
Et accersivit Raguel Saram filiam suam, et accessit ad illum. Et, apprehensa manu illius, tradidit eam illi et dixit: “Duc secundum legem et iudicium, quod scriptum est in libro Moysis dari tibi uxorem. Habe et duc ad patrem tuum sanus. Et Deus caeli det vobis bonum iter et pacem”. (Liber Thobis 7, 12)
Et vigilaverunt simul et venerunt ad nuptias et intraverunt in ea, quae Raguel, et invenerunt Thobiam discumbentem. Et exsiliit et salutavit illum et lacrimatus est et benedixit eum et dixit illi Gabael: “Benedictus Dominus, qui dedit tibi pacem, quoniam boni et optimi et iusti viri et eleemosynas facientis filius es! Det tibi benedictionem Dominus caeli et uxori tuae et patri tuo et matri tuae et patri et matri uxoris tuae. Et benedictus Deus, quoniam video Thobiam consobrinum meum similem illi!”. (Liber Thobis 9, 6)
Et osculatus est Saram filiam suam et dixit illi: “Filia, honorem habe socero tuo et socrui tuae, quia ipsi amodo sunt parentes tui tamquam hi qui te genuerunt. Vade in pacem, filia! Audiam de te auditionem bonam in vita mea”. Et osculatus est eam et dimisit illos. Et Edna dixit Thobiae: “Fili et frater dilecte, te restituat Dominus caeli, et videam filios tuos et Sarae filiae meae, antequam moriar, ut delecter coram Domino. Ego trado tibi filiam meam tamquam depositum, ut non vexes eam omnibus diebus vitae tuae. Vade, fili, in pacem. Ego mater tua amodo, et Sara soror tua. Bene dirigamur omnes in ipso omnibus diebus vitae nostrae”. Et osculata est ambos et dimisit illos sanos. (Liber Thobis 10, 12)
Et dixit Ozias et principes ad eam: “Vade in pacem, et Dominus Deus sit ante te in ultionem inimicorum nostrorum”. (Liber Iudith 8, 35)
Missae sunt epistulae per cursores ad universas provincias regis, ut perderent, occiderent atque delerent omnes Iudaeos, a puero usque ad senem, parvulos et mulieres uno die, hoc est tertio decimo mensis duodecimi, qui vocatur Adar, et bona eorum diriperent. (13a) Epistulae autem hoc exemplar fuit: “Rex magnus Artaxerxes centum viginti septem ab India usque Aethiopiam provinciarum satrapis et ducibus, qui eius imperio subiecti sunt, haec scribit: (13b) Cum plurimis gentibus imperarem et universum orbem meae dicioni subiugassem, volui nequaquam abuti potentiae magnitudine, sed semper clementer et leniter agens gubernare subiectorum vitam absque ullo terrore, regnumque quietum et usque ad fines pervium praestans, optatam cunctis mortalibus pacem renovare. (13c) Quaerente autem me a consiliariis meis, quomodo hoc posset impleri, unus qui prudentia, bona voluntate et fide stabili ceteros praecellit et est post regem secundus, Aman nomine, (13d) indicavit mihi in totius orbis terrarum tribubus populum hostilem esse dispersum, qui, legibus suis contra omnium gentium faciens consuetudinem, regum iussa in perpetuum contemnat, ne consistat concordia nationum a nobis consolidata. (13e) Quod cum didicissemus, videntes unam hanc gentem rebellem adversus omne hominum genus perversis uti legibus nostrisque negotiis contraire, pessima conficere et regni impedire pacem, (13f) iussimus, ut quoscumque Aman, qui negotiis publicis praepositus est et quem patris loco colimus, per litteras monstraverit, cum coniugibus ac liberis radicitus deleantur inimicorum gladiis, nullusque eorum misereatur, quarta decima die duodecimi mensis Adar anni praesentis; (13g) ut, qui iam olim sunt nefarii homines, uno die violenter ad inferos descendentes stabiles in posterum et quietas reddant nobis plene res publicas. 13h Qui autem celaverit genus eorum, inhabitabilis erit non solum inter homines, sed nec inter aves, et igne sancto comburetur; et substantia eorum in regnum conferetur. Valete”. (Liber Esther 3, 13)
et quomodo Mardochaeus Iudaici generis secundus a rege Asuero fuerit et magnus apud Iudaeos et acceptabilis plebi fratrum suorum, quaerens bona populo suo et loquens ea, quae ad pacem seminis sui pertinerent. (3a) Dixitque Mardochaeus ad omnes: “A Deo facta sunt ista!”. (3b) Recordatus est enim Mardochaeus somnii, quod viderat, haec eadem significantis; nec eorum quidquam irritum fuit. (3c) “Quod parvus fons crevit in fluvium, et erat lux et sol et aqua plurima: fons et flumen est Esther, quam rex accepit uxorem et voluit esse reginam; (3d) duo autem dracones, ego sum et Aman; (3e) gentes, quae convenerant, hi sunt, qui conati sunt delere nomen Iudaeorum; (3f) gens autem mea, id est Israel, sunt illi, qui clamaverunt ad Dominum; et salvum fecit Dominus populum suum liberavitque nos de omnibus malis et fecit signa magna atque portenta, quae non sunt facta inter gentes. (3g) Et duas sortes esse praecepit, unam populi Dei et alteram cunctarum gentium. (3h) Venitque utraque sors in statutum tempus et in diem iudicii coram Deo universis gentibus. (3i) Et recordatus est Deus populi sui ac iustificavit hereditatem suam. (3k) Et observabuntur dies isti in mense Adar, quarta decima et quinta decima die eiusdem mensis, dies congregationis et hilaritatis et gaudii coram Deo per vestras deinceps generationes in populo Israel”. (Liber Esther 10, 3)
Et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum, et visitans habitationem tuam non falleris. (Liber Iob 5, 24)
Sapiens corde est et fortis robore; quis restitit ei, et pacem habuit? (Liber Iob 9, 4)
Acquiesce igitur ei, et habeto pacem; et per haec habebis fructus optimos. (Liber Iob 22, 21)
“Potestas et terror apud eum est, qui facit pacem in sublimibus suis. (Liber Iob 25, 2)
Ne simul trahas me cum peccatoribus et cum operantibus iniquitatem. Qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum. (Liber Psalmorum 28, 3)