Löydetty 601 Tulokset: Nomen
Viginti quinque annorum erat Ioatham, cum regnare coepisset, et sedecim annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Ierusa filia Sadoc. (Liber II Paralipomenon 27, 1)
Igitur Ezechias regnare coepit, cum viginti quinque esset annorum, et viginti novem annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Abi filia Zachariae. (Liber II Paralipomenon 29, 1)
Aedificavit quoque altaria in domo Domini, de qua dixerat Dominus: “In Ierusalem erit nomen meum in aeternum”. (Liber II Paralipomenon 33, 4)
Posuit quoque sculptile, idolum, quod fecerat, in domo Dei, de qua locutus est Deus ad David et ad Salomonem filium eius dicens: “In domo hac et in Ierusalem, quam elegi de cunctis tribubus Israel, ponam nomen meum in sempiternum. (Liber II Paralipomenon 33, 7)
Constituitque regem pro eo Eliachim fratrem eius super Iudam et Ierusalem et vertit nomen eius Ioachim. Ipsum vero Ioachaz tulit secum et adduxit in Aegyptum. (Liber II Paralipomenon 36, 4)
Deus autem, qui habitare fecit nomen suum ibi, dissipet omnia regna et populum, qui extenderit manum suam, ut contemnat et dissipet domum Dei illam, quae est in Ierusalem. Ego Darius statui decretum, quod studiose impleri volo”. (Liber Esdrae 6, 12)
si autem revertamini ad me et custodiatis praecepta mea et faciatis ea, etiamsi abducti fueritis in extrema caeli, inde congregabo vos et reducam in locum quem elegi, ut habitaret nomen meum ibi”. (Liber Nehemiae 1, 9)
Obsecro, Domine, sit auris tua attendens ad orationem servi tui et ad orationem servorum tuorum, qui volunt timere nomen tuum; et fac servum tuum prosperari hodie et da ei gratiam ante virum hunc”. Ego enim eram pincerna regis. (Liber Nehemiae 1, 11)
Tu ipse, Domine Deus, qui elegisti Abram et eduxisti eum de Ur Chaldaeorum et posuisti nomen eius Abraham. (Liber Nehemiae 9, 7)
Et dedisti signa atque portenta in pharaone et in universis servis eius et in omni populo terrae illius; cognovisti enim quia superbe egerant contra eos, et fecisti tibi nomen, sicut et in hac die. (Liber Nehemiae 9, 10)
Et, postquam vir factus sum, accepi uxorem Annam ex semine patriae nostrae et genui ex illa filium et vocavi nomen eius Thobiam. (Liber Thobis 1, 9)
Eodem tempore, porrectis manibus ad fenestram, deprecata est et dixit: “Benedictus es, Domine, Deus misericors, et benedictum est nomen tuum sanctum et honorabile in saecula. Benedicant tibi omnia opera tua in aeternum. (Liber Thobis 3, 11)