Löydetty 601 Tulokset: Nomen
Vicesimum et primum annum aetatis habebat Sedecias, cum regnare coepisset, et undecim annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius erat Amital filia Ieremiae de Lobna. (Liber II Regum 24, 18)
Porro Heber nati sunt duo filii: nomen uni Phaleg, quia in diebus eius divisa est terra, et nomen fratris eius Iectan. (Liber I Paralipomenon 1, 19)
Isti sunt reges, qui imperaverunt in terra Edom, antequam esset rex super filios Israel: Bela filius Beor, et nomen civitatis eius Denaba. (Liber I Paralipomenon 1, 43)
Obiit quoque et Husam, et regnavit pro eo Adad filius Badad, qui percussit Madian in terra Moab; et nomen civitatis eius Avith. (Liber I Paralipomenon 1, 46)
Sed et hic mortuus est, et regnavit pro eo Adad, cuius urbis fuit nomen Phau; et appellata est uxor eius Meetabel filia Matred filiae Mezaab. (Liber I Paralipomenon 1, 50)
Nomen vero uxoris Abisur Abiail, quae peperit ei Ahobban et Molid. (Liber I Paralipomenon 2, 29)
Fuit autem Iabes inclitus prae fratribus suis; et mater eius vocavit nomen illius Iabes dicens: “Quia peperi eum in dolore”. (Liber I Paralipomenon 4, 9)
Machir autem accepit uxorem de Huphim et Suphim et habuit sororem nomine Maacha; nomen autem secundi Salphaad, nataeque sunt Salphaad filiae. (Liber I Paralipomenon 7, 15)
Et peperit Maacha uxor Machir filium vocavitque nomen eius Phares; porro nomen fratris eius Sares et filii eius Ulam et Recem. (Liber I Paralipomenon 7, 16)
ingressusque est ad uxorem suam, quae concepit et peperit filium, et vocavit nomen eius Beria, eo quod in malis domus eius ortus esset. (Liber I Paralipomenon 7, 23)
In Gabaon autem habitaverunt Iehiel pater Gabaon, et nomen uxoris eius Maacha, (Liber I Paralipomenon 8, 29)
In Gabaon autem commorati sunt pater Gabaon Iehiel, et nomen uxoris eius Maacha. (Liber I Paralipomenon 9, 35)