Löydetty 691 Tulokset: Nob
quia decepistis animas vestras. Vos enim misistis me ad Dominum Deum nostrum dicentes: “Ora pro nobis ad Dominum Deum nostrum et iuxta omnia, quaecumque dixerit tibi Dominus Deus noster, sic annuntia nobis, et faciemus”. (Liber Ieremiae 42, 20)
sed facientes faciemus omne verbum, quod egressum est de ore nostro, ut sacrificemus reginae caeli et libemus ei libamina, sicut fecimus nos et patres nostri, reges nostri et principes nostri in urbibus Iudae et in plateis Ierusalem, et saturati sumus panibus et bene nobis erat malumque non vidimus. (Liber Ieremiae 44, 17)
PHE. Formido et fovea facta est nobis, vastatio et contritio”. (Lamentationes 3, 47)
COPH. Velociores fuerunt persecutores nostri aquilis caeli; super montes persecuti sunt nos, in deserto insidiati sunt nobis. (Lamentationes 4, 19)
Recordare, Domine, quid acci derit nobis; intuere et respice opprobrium nostrum. (Lamentationes 5, 1)
Vitae nostrae periculo afferimus panem nobis a facie gladii in deserto. (Lamentationes 5, 9)
Cecidit corona capitis nostri; vae nobis, quia peccavimus! (Lamentationes 5, 16)
et dabit Dominus virtutem nobis et illuminabit oculos nostros, et vivemus sub umbra Nabuchodonosor regis Babylonis et sub umbra Balthasar filii eius et serviemus eis multis diebus et inveniemus gratiam in conspectu eorum. (Liber Baruch 1, 12)
Et orate pro nobis ad Dominum Deum nostrum, quia peccavimus Domino Deo nostro, et non avertit se indignatio Domini et ira eius a nobis usque in hunc diem. (Liber Baruch 1, 13)
et dicetis: Domino Deo nostro iustitia, nobis autem confusio faciei, sicut hodiernus dies homini Iudae et habitatoribus Ierusalem (Liber Baruch 1, 15)
et adhaeserunt nobis mala et maledictio, quam constituit Dominus Moysi servo suo in die, qua eduxit patres nostros de terra Aegypti dare nobis terram fluentem lac et mel, sicut hic dies. (Liber Baruch 1, 20)
Domino Deo nostro iustitia, nobis autem et patribus nostris confusio faciei, sicut hic dies; (Liber Baruch 2, 6)