Löydetty 691 Tulokset: Nob
Sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis, sic in conspectu nostro magnificaberis in eis, (Liber Ecclesiasticus 36, 4)
Et Nehemias: in memoria multi temporis, qui erexit nobis muros eversos et stare fecit portas et seras; qui erexit domos nostras. (Liber Ecclesiasticus 49, 15)
Et nunc benedicite Deum omnium, qui magna facit in omni terra, exaltans dies nostros a ventre matris nostrae et faciens nobiscum secundum suam misericordiam. (Liber Ecclesiasticus 50, 24)
Det nobis iucunditatem cordis et fieri pacem in diebus nostris in Israel per dies sempiternos; (Liber Ecclesiasticus 50, 25)
credere Israel nobiscum esse Dei misericordiam, ut liberet nos in diebus nostris. (Liber Ecclesiasticus 50, 26)
Nisi Dominus exercituum reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus et quasi Gomorra similes essemus. (Liber Isaiae 1, 9)
Et irruet populus, vir ad virum, unusquisque ad proximum suum: tumultuabitur puer contra senem, et ignobilis contra nobilem. (Liber Isaiae 3, 5)
Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam, et nobiles eius interierunt fame, et multitudo eius siti exaruit. (Liber Isaiae 5, 13)
Et audivi vocem Domini dicentis: “Quem mittam? Et quis ibit nobis?”. Et dixi: “Ecce ego, mitte me”. (Liber Isaiae 6, 8)
Inite consilium, et dissipabitur; loquimini verbum, et non fiet, quia nobiscum Deus. (Liber Isaiae 8, 10)
Parvulus enim natus est nobis, filius datus est nobis; et factus est principatus super umerum eius; et vocabitur nomen eius admirabilis Consiliarius, Deus fortis, Pater aeternitatis, Princeps pacis. (Liber Isaiae 9, 5)
hodie in Nob stabit: agitabit manum suam ad montem filiae Sion, collem Ierusalem. (Liber Isaiae 10, 32)