Mosaico decorativo

Löydetty 1390 Tulokset: Negotiatum Regem David:

  • Et ortum est bellum durum valde in die illa, fugatusque est Abner et viri Israel a pueris David. (Liber II Samuelis 2, 17)

  • Porro Ioab reversus, omisso Abner, congregavit omnem populum; et defuerunt de pueris David decem et novem viri, excepto Asaele; (Liber II Samuelis 2, 30)

  • servi autem David percusserunt de Beniamin et ex viris, qui erant cum Abner, trecentos sexaginta, qui et mortui sunt. (Liber II Samuelis 2, 31)

  • Facta est ergo longa concertatio inter domum Saul et inter do mum David: David semper invalescens, domus autem Saul decrescens cotidie. (Liber II Samuelis 3, 1)

  • Nati quoque sunt filii David in Hebron. Fuitque primogenitus eius Amnon de Achinoam Iezrahelitide, (Liber II Samuelis 3, 2)

  • sextus quoque Iethraam de Egla uxore David. Hi nati sunt David in Hebron. (Liber II Samuelis 3, 5)

  • Cum ergo esset proelium inter domum Saul et domum David, Abner filius Ner regebat domum Saul. (Liber II Samuelis 3, 6)

  • “Quare ingressus es ad concubinam patris mei?”. Qui iratus nimis propter verba Isbaal ait: “Numquid caput canis ego sum de Iuda? Hodie facio misericordiam super domum Saul patris tui et super fratres et proximos eius et non tradidi te in manu David. Et tu requisisti in me quod argueres pro muliere hodie. (Liber II Samuelis 3, 8)

  • Haec faciat Deus Abner et haec addat ei, nisi, quomodo iuravit Dominus David, sic faciam cum eo, (Liber II Samuelis 3, 9)

  • ut transferatur regnum de domo Saul, et confirmetur thronus David super Israel et super Iudam a Dan usque Bersabee”. (Liber II Samuelis 3, 10)

  • Misit ergo Abner nuntios ad David pro se dicentes: “Cuius est terra?”, et ut loquerentur: “Fac mecum amicitias, et erit manus mea tecum, et reducam ad te universum Israel”. (Liber II Samuelis 3, 12)

  • Misit autem David nuntios ad Isbaal filium Saul dicens: “Redde uxorem meam Michol, quam despondi mihi centum praeputiis Philisthim”. (Liber II Samuelis 3, 14)


"Recorramos a Jesus e não às pessoas, pois só Ele nunca nos faltará." São Padre Pio de Pietrelcina