Löydetty 1390 Tulokset: Negotiatum Regem David:
Cumque venissent pueri David, locuti sunt ad Nabal omnia verba haec ex nomine David et siluerunt. (Liber I Samuelis 25, 9)
Respondens autem Nabal pueris David ait: “Quis est David, et quis est filius Isai? Hodie increverunt servi, qui fugiunt dominos suos. (Liber I Samuelis 25, 10)
Regressi sunt itaque pueri David per viam suam et reversi venerunt et nuntiaverunt ei omnia verba haec. (Liber I Samuelis 25, 12)
Tunc David ait viris suis: “Accingatur unusquisque gladio suo!”. Et accincti sunt singuli gladio suo, accinctusque est et David ense suo, et secuti sunt David quasi quadringenti viri; porro ducenti remanserunt ad sarcinas. (Liber I Samuelis 25, 13)
Abigail autem uxori Nabal nuntiavit unus de pueris suis dicens: “Ecce misit David nuntios de deserto, ut benedicerent domino nostro, sed aversatus est eos. (Liber I Samuelis 25, 14)
Cum ergo ascendisset asinum et descenderet in tegmine montis, David et viri eius descendebant in occursum eius; quibus et illa occurrit. (Liber I Samuelis 25, 20)
Et aiebat David: “Vere frustra servavi omnia, quae huius erant in deserto, et non periit quidquam de cunctis, quae ad eum pertinebant; et reddidit mihi malum pro bono. (Liber I Samuelis 25, 21)
Haec faciat Deus inimicis David et haec addat, si reliquero de omnibus, quae ad eum pertinent, usque mane quidquid masculini sexus”. (Liber I Samuelis 25, 22)
Cum autem vidisset Abigail David, festinavit et descendit de asino et procidit coram David super faciem suam et adoravit super terram. (Liber I Samuelis 25, 23)
Et ait David ad Abigail: “Benedictus Dominus, Deus Israel, qui misit te hodie in occursum meum. Et benedicta prudentia tua, (Liber I Samuelis 25, 32)
Suscepit ergo David de manu eius omnia, quae attulerat ei, dixitque ei: “Vade pacifice in domum tuam. Ecce audivi vocem tuam et honoravi faciem tuam”. (Liber I Samuelis 25, 35)
Quod cum audisset David mortuum Nabal, ait: “Benedictus Dominus, qui iudicavit causam opprobrii mei de manu Nabal et servum suum custodivit a malo et malitiam Nabal reddidit Dominus in caput eius”. Misit ergo David et locutus est ad Abigail, ut sumeret eam sibi in uxorem. (Liber I Samuelis 25, 39)