Löydetty 245 Tulokset: Moses et nubes voce carissimi

  • Qui renuit et ait: “Non comedam”. Coegerunt autem eum servi sui et mulier; et tandem, audita voce eorum, surrexit de terra et sedit super lectum. (Liber I Samuelis 28, 23)

  • Omnisque terra flebat voce magna, et universus populus transibat. Rex quoque transgrediebatur torrentem Cedron, et cunctus populus incedebat contra viam deserti. (Liber II Samuelis 15, 23)

  • Porro rex operuit vultum suum et clamabat voce magna: “Fili mi Absalom, Absalom fili mi, fili mi!”. (Liber II Samuelis 19, 5)

  • Posuit tenebras in circuitu suo tabernaculum suum, tenebrosas aquas, nubes densissimas. (Liber II Samuelis 22, 12)

  • Audivit autem Adonias et omnes, qui invitati fuerant ab eo; iamque convivium finitum erat. Sed et Ioab, audita voce tubae, ait: “Quid sibi vult clamor civitatis tumultuantis?”. (Liber I Regum 1, 41)

  • Stetit ergo et benedixit omni ecclesiae Israel voce magna dicens: (Liber I Regum 8, 55)

  • Cumque esset iam meridies, illudebat eis Elias dicens: “Clamate voce maiore; deus enim est et forsitan occupatus est aut secessit aut in itinere aut certe dormit, ut excitetur”. (Liber I Regum 18, 27)

  • Clamabant ergo voce magna et incidebant se iuxta ritum suum cultris et lanceolis, donec perfunderentur sanguine. (Liber I Regum 18, 28)

  • Et factum est interea: ecce caeli contenebrati sunt, et nubes et ventus, et facta est pluvia grandis. Ascendens itaque Achab abiit in Iezrahel. (Liber I Regum 18, 45)

  • Stetit itaque Rabsaces et clamavit voce magna Iudaice et ait: “Audite verba regis magni, regis Assyriorum: (Liber II Regum 18, 28)

  • igitur cunctis pariter et tubis et voce et cymbalis et organis et diversi generis musicorum concinentibus et vocem in sublime tollentibus, cum una voce Dominum laudare coepissent et dicere: “Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia eius”, impleta est domus Dei nube, (Liber II Paralipomenon 5, 13)

  • Iuraveruntque Domino voce magna in iubilo et in clangore tubarum et in sonitu bucinarum. (Liber II Paralipomenon 15, 14)


“Amemos ao próximo. Custa tão pouco querer bem ao outro.” São Padre Pio de Pietrelcina