Löydetty 760 Tulokset: Meo
Ideo audite verbum Domini, omnis Iuda, qui habitatis in terra Aegypti: Ecce ego iuravi in nomine meo magno, ait Dominus, quia nequaquam ultra vocabitur nomen meum ex ore omnis viri Iudae dicentis: “Vivit Dominus Deus”, in omni terra Aegypti. (Liber Ieremiae 44, 26)
Dixisti: “Vae misero mihi, quoniam addidit Dominus dolorem maerori meo; laboravi in gemitu meo et requiem non inveni”. (Liber Ieremiae 45, 3)
Ecce quasi leo ascendet de silva condensa Iordanis ad prata semper virentia, quia subito currere faciam eos ex illa; et, qui erit electus, illum praeponam ei. Quis enim similis mei? Et quis vocabit me in iudicium? Et quis est iste pastor, qui resistat vultui meo? (Liber Ieremiae 49, 19)
Ecce quasi leo ascendet de silva condensa Iordanis ad prata semper virentia, quia subito currere faciam eos ex illa et, qui erit electus, illum praeponam ei. Quis enim similis mei? Et quis vocabit me in iudicium? Et quis est iste pastor, qui resistat vultui meo?”. (Liber Ieremiae 50, 44)
NUN. Vigilavit super iniquitates meas, in manu eius convolutae sunt et impositae collo meo; debilitavit virtutem meam: dedit me Dominus in manu, de qua non potero surgere. (Lamentationes 1, 14)
SAMECH. Sprevit omnes fortes meos Dominus in medio mei; vocavit adversum me conventum, ut contereret iuvenes meos: torcular calcavit Dominus virgini filiae Iudae. (Lamentationes 1, 15)
COPH. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me; sacerdotes mei et senes mei in urbe consumpti sunt, quia quaesierunt cibum sibi, ut refocillarent animam suam. (Lamentationes 1, 19)
BETH. Aedificavit in gyro meo et circumdedit me felle et labore. (Lamentationes 3, 5)
HE. Factus sum in derisum omni populo meo, canticum eorum tota die. (Lamentationes 3, 14)
VAU. Et fregit in glarea dentes meos, depressit me cinere. (Lamentationes 3, 16)
ZAIN. Haec recolam in corde meo, ideo sperabo. (Lamentationes 3, 21)
COPH. Vocem meam audisti: “Ne avertas aurem tuam a singultu meo et clamoribus”. (Lamentationes 3, 56)