Mosaico decorativo

Löydetty 582 Tulokset: Mel

  • “Melior est finis negotii quam principium, melior est patiens arrogante”. (Liber Ecclesiastes 7, 8)

  • Ne dicas: “Quid, putas, causae est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt?”. Non enim ex sapientia interrogas de hoc. (Liber Ecclesiastes 7, 10)

  • Qui enim sociatur omnibus viventibus, habet fiduciam: melior est canis vivus leone mortuo. (Liber Ecclesiastes 9, 4)

  • Et dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine, sed sapientia pauperis contemnitur, et verba eius non sunt audita. (Liber Ecclesiastes 9, 16)

  • Melior est sapientia quam arma bellica; sed unus, qui peccaverit, multa bona perdet. (Liber Ecclesiastes 9, 18)

  • Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua, quia nescis quid magis prosit, hoc aut illud, et si utrumque simul melius erit. (Liber Ecclesiastes 11, 6)

  • Osculetur me osculo oris sui! Nam meliores sunt amores tui vino: (Canticum Canticorum 1, 2)

  • dentes tui sicut grex tonsarum, quae ascenderunt de lavacro: omnes gemellis fetibus, et sterilis non est inter eas. (Canticum Canticorum 4, 2)

  • Duo ubera tua sicut duo hinnuli, capreae gemelli, qui pascuntur in liliis. (Canticum Canticorum 4, 5)

  • Quam pulchri sunt amores tui, soror, mea sponsa; meliores sunt amores tui vino, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata. (Canticum Canticorum 4, 10)

  • Favus distillans labia tua, sponsa; mel et lac sub lingua tua, et odor vestimentorum tuorum sicut odor Libani. (Canticum Canticorum 4, 11)

  • Veniat dilectus meus in hortum suum et comedat fructus eius optimos. Veni in hortum meum, soror mea, sponsa; messui myrrham meam cum aromatibus meis, comedi favum cum melle, bibi vinum cum lacte meo. Comedite, amici, et bibite et inebriamini, carissimi. (Canticum Canticorum 5, 1)


"Seja perseverante nas orações e nas santas leituras." São Padre Pio de Pietrelcina