Löydetty 899 Tulokset: Mei
profectusque misit ad Iosaphat regem Iudae dicens: “Rex Moab recessit a me. Vis venire mecum contra Moab ad proelium?”. Qui respondit: “Ascendam. Qui meus est tuus est, populus meus populus tuus, equi mei equi tui”. (Liber II Regum 3, 7)
dixit ad puerum: “Loquere ad eam: Ecce sedule in omnibus ministrasti nobis; quid vis, ut faciam tibi? Numquid habes negotium et vis, ut loquar regi sive principi militiae?”. Quae respondit: “In medio populi mei habito”. (Liber II Regum 4, 13)
Conturbatumque est cor regis Syriae pro hac re et, convocatis servis suis, ait: “Quare non indicatis mihi quis proditor mei sit apud regem Israel?”. (Liber II Regum 6, 11)
Rescripsit autem eis litteras secundo dicens: “Si mei estis et oboeditis mihi, tollite capita virorum filiorum domini vestri et venite ad me hac eadem hora cras in Iezrahel”. Porro filii regis, septuaginta viri, apud optimates civitatis nutriebantur. (Liber II Regum 10, 6)
Dixit autem Dominus ad Iehu: “Quia studiose fecisti, quod rectum erat in oculis meis et omnia quae erant in corde meo fecisti contra domum Achab, filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israel”. (Liber II Regum 10, 30)
Et quomodo potes in fugam vertere unum satrapam de servis domini mei minimis? An fiduciam habes in Aegypto propter currus et equites? (Liber II Regum 18, 24)
Numquid liberaverunt dii gentium singulos, quos vastaverunt patres mei, Gozan videlicet et Charran et Reseph et filios Eden, qui erant in Thelassar? (Liber II Regum 19, 12)
“Revertere et dic Ezechiae duci populi mei: Haec dicit Dominus, Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, vidi lacrimam tuam, et ecce sano te; die tertio ascendes templum Domini. (Liber II Regum 20, 5)
At ille respondit: “Quid viderunt in domo tua?”. Ait Ezechias: “Omnia, quae sunt in domo mea viderunt; nihil est, quod non monstraverim eis in thesauris meis”. (Liber II Regum 20, 15)
Dixit Ezechias ad Isaiam: “Bonus sermo Domini, quem locutus es”. Et ait: “Nonne erit pax et securitas in diebus meis?”. (Liber II Regum 20, 19)
Filii autem Iada fratris Semmei: Iether et Ionathan; sed et Iether mortuus est absque liberis. (Liber I Paralipomenon 2, 32)
De Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei. Zorobabel genuit Mosollam, Hananiam et Salomith sororem eorum (Liber I Paralipomenon 3, 19)