Löydetty 547 Tulokset: Meam
Sed nihili facio animam meam pretiosam mihi, dummodo consummem cursum meum et ministerium, quod accepi a Domino Iesu, testificari evangelium gratiae Dei. (Actus Apostolorum 20, 24)
Et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes, per quos transivi praedicans regnum; (Actus Apostolorum 20, 25)
Ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi graves in vos non parcentes gregi; (Actus Apostolorum 20, 29)
Post annos autem plures, eleemosynas facturus in gentem meam veni et oblationes; (Actus Apostolorum 24, 17)
Et quidem vitam meam a iuventute, quae ab initio fuit in gente mea et in Hierosolymis, noverunt omnes Iudaei; (Actus Apostolorum 26, 4)
contradicentibus autem Iudaeis, coactus sum appellare Caesarem, non quasi gentem meam habens aliquid accusare. (Actus Apostolorum 28, 19)
id est una vobiscum consolari per eam, quae invicem est, fidem vestram atque meam. (Epistula ad Romanos 1, 12)
Dicit enim Scriptura pharaoni: “In hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam, et ut annuntietur nomen meum in universa terra”. (Epistula ad Romanos 9, 17)
Sicut et in Osee dicit: “Vocabo Non plebem meam Plebem meam et Non dilectam Dilectam. (Epistula ad Romanos 9, 25)
“Domine, prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt, et ego relictus sum solus, et quaerunt animam meam”. (Epistula ad Romanos 11, 3)
si quo modo ad aemulandum provocem carnem meam et salvos faciam aliquos ex illis. (Epistula ad Romanos 11, 14)
Salutate Rufum electum in Domino et matrem eius et meam. (Epistula ad Romanos 16, 13)