Mosaico decorativo

Löydetty 547 Tulokset: Meam

  • quoniam doctrinam bonam tribuam vobis, legem meam ne derelinquatis. (Liber Proverbiorum 4, 2)

  • Fili mi, attende ad sapientiam meam, et prudentiae meae inclina aurem tuam, (Liber Proverbiorum 5, 1)

  • nec audivi vocem docentium me et magistris non inclinavi aurem meam? (Liber Proverbiorum 5, 13)

  • Serva mandata mea et vives, et legem meam quasi pupillam oculi tui. (Liber Proverbiorum 7, 2)

  • Accipitc disciplinam meam et non pecuniam, doctrinam magis quam aurum electum. (Liber Proverbiorum 8, 10)

  • Inclina aurem tuam et audi verba sapientium, appone autem cor ad doctrinam meam, (Liber Proverbiorum 22, 17)

  • Tractavi in corde meo detinere in vino carnem meam, cum cor meum duceretur in sapientia, et amplecti stultitiam, donec viderem quid esset utile filiis hominum, ut faciant sub sole paucis diebus vitae suae. (Liber Ecclesiastes 2, 3)

  • Et omnia, quae desideraverunt oculi mei, non negavi eis nec prohibui cor meum ab omni voluptate, et oblectatum est ex omnibus laboribus, et hanc ratus sum partem meam ab omnibus aerumnis meis. (Liber Ecclesiastes 2, 10)

  • unus est et secundum non habet, non filium, non fratrem, et tamen laborare non cessat, nec satiantur oculi eius divitiis, nec recogitat dicens: “Cui laboro et fraudo animam meam bonis?”. In hoc quoque vanitas est et occupatio pessima. (Liber Ecclesiastes 4, 8)

  • Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Filii matris meae irati sunt mihi; posuerunt me custodem in vineis, vineam meam non custodivi. (Canticum Canticorum 1, 6)

  • Veniat dilectus meus in hortum suum et comedat fructus eius optimos. Veni in hortum meum, soror mea, sponsa; messui myrrham meam cum aromatibus meis, comedi favum cum melle, bibi vinum cum lacte meo. Comedite, amici, et bibite et inebriamini, carissimi. (Canticum Canticorum 5, 1)

  • Intrans in domum meam, conquiescam cum illa; non enim habet amaritudinem conversatio illius nec taedium convictus illius, sed laetitiam et gaudium. (Liber Sapientiae 8, 16)


"O amor e o temor devem sempre andar juntos. O temor sem amor torna-se covardia; o amor sem temor torna-se presunção." São Padre Pio de Pietrelcina