Mosaico decorativo

Löydetty 1637 Tulokset: Mea

  • Inquilini domus meae et ancillae meae sicut alienum habuerunt me, et quasi peregrinus fui in oculis eorum. (Liber Iob 19, 15)

  • Halitum meum exhorruit uxor mea, et fetui filiis uteri mei. (Liber Iob 19, 17)

  • Pelli meae, consumptis carnibus, adhaesit os meum, et evanuit cutis mea circa dentes meos. (Liber Iob 19, 20)

  • et post pellem meam hanc, quam abstraxerunt, et de carne mea videbo Deum. (Liber Iob 19, 26)

  • “Idcirco cogitationes meae reducunt me, eo quod intellectus effulsit in me. (Liber Iob 20, 2)

  • Doctrinam, qua me arguis, audiam, at spiritus intellegentiae meae respondebit mihi. (Liber Iob 20, 3)

  • Sustinete me, et ego loquar; et post verba mea ridebitis. (Liber Iob 21, 3)

  • Numquid contra hominem disputatio mea est, ut merito non debeam impatiens fieri? (Liber Iob 21, 4)

  • Et ego, quando recordatus fuero, pertimesco, et concutit carnem meam tremor. (Liber Iob 21, 6)

  • “Nunc quoque in amaritu tudine est querela mea, et manus eius aggravata est super gemitum meum. (Liber Iob 23, 2)

  • Ipse vero scit viam meam, et, si probaverit me, quasi aurum egrediar. (Liber Iob 23, 10)

  • Non enim perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo. (Liber Iob 23, 17)


"O amor e o temor devem sempre andar juntos. O temor sem amor torna-se covardia; o amor sem temor torna-se presunção." São Padre Pio de Pietrelcina