Löydetty 1637 Tulokset: Mea
Ecce descendit ignis de caelo et devoravit duos principes quinquagenarios primos et quinquagenos, qui cum eis erant; sed nunc obsecro, ut miserearis animae meae”. (Liber II Regum 1, 14)
Locutus est autem angelus Domini ad Eliam dicens: “Descende cum eo, ne timeas”. Surrexit igitur et descendit cum eo ad regem (Liber II Regum 1, 15)
Cui dixit Eliseus: “Quid vis, ut faciam tibi? Dic mihi: Quid habes in domo tua?”. At illa respondit: “Non habeo ancilla tua quidquam in domo mea, nisi vasculum olei”. (Liber II Regum 4, 2)
Hoc autem solum ignoscat Dominus servo tuo, quando ingreditur dominus meus templum Remmon, ut adoret ibi, et illo innitente super manum meam, si adoravero in templo Remmon, adorante eo in eodem loco, ut ignoscat mihi Dominus servo tuo pro hac re”. (Liber II Regum 5, 18)
Et ait rex ad Hazael: “Tolle tecum munera et vade in occursum viri Dei et consule Dominum per eum dicens: Si evadere potero de infirmitate mea hac?”. (Liber II Regum 8, 8)
Ivit igitur Hazael in occursum eius habens secum munera et omnia bona Damasci, onera quadraginta camelorum. Cumque stetisset coram eo, ait: “Filius tuus Benadad rex Syriae misit me ad te dicens: “Si sanari potero de infirmitate mea hac?””. (Liber II Regum 8, 9)
Et testificatus est Dominus in Israel et in Iuda per manum omnium prophetarum et videntium dicens: “Revertimini a viis vestris pessimis et custodite mandata mea et praecepta iuxta omnem legem, quam praecepi patribus vestris, et sicut misi ad vos in manu servorum meorum prophetarum”. (Liber II Regum 17, 13)
Instituta quoque et iudicia et legem et mandatum, quod scripsit vobis, custodite, ut faciatis cunctis diebus; et non timeatis deos alienos. (Liber II Regum 17, 37)
Et pactum, quod percussi vobiscum, nolite oblivisci nec timeatis deos alienos, (Liber II Regum 17, 38)
Haec dicit rex: Non vos seducat Ezechias; non enim poterit eruere vos de manu mea! (Liber II Regum 18, 29)
Ubi sunt dii Emath et Arphad? Ubi sunt dii Sepharvaim, Ana et Ava? Numquid liberaverunt Samariam de manu mea? (Liber II Regum 18, 34)
Quinam illi sunt in universis diis terrarum, qui eruerunt regionem suam de manu mea, ut possit eruere Dominus Ierusalem de manu mea?”. (Liber II Regum 18, 35)