Löydetty 650 Tulokset: Manu
Hunc Moysen, quem negaverunt dicentes: “Quis te constituit principem et iudicem?”, hunc Deus et principem et redemptorem misit cum manu angeli, qui apparuit illi in rubo. (Actus Apostolorum 7, 35)
Et Petrus ad se reversus dixit: “Nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum et eripuit me de manu Herodis et de omni exspectatione plebis Iudaeorum”. (Actus Apostolorum 12, 11)
Annuens autem eis manu, ut tacerent, enarravit quomodo Dominus eduxisset eum de carcere dixitque: “Nuntiate Iacobo ct fratribus haec”. Et egressus abiit in alium locum. (Actus Apostolorum 12, 17)
Surgens autem Paulus et manu silentium indicens ait: “Viri Israelitae et qui timetis Deum, audite. (Actus Apostolorum 13, 16)
De turba autem instruxerunt Alexandrum, propellentibus eum Iudaeis; Alexander ergo, manu silentio postulato, volebat rationem reddere populo. (Actus Apostolorum 19, 33)
Et cum ille permisisset, Paulus stans in gradibus annuit manu ad plebem et, magno silentio facto, allocutus est Hebraea lingua dicens: (Actus Apostolorum 21, 40)
Agrippa vero ad Paulum ait: “Permittitur tibi loqui pro temetipso”. Tunc Paulus, extenta manu, coepit rationem reddere: (Actus Apostolorum 26, 1)
Ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu eius, ad invicem dicebant: “Utique homicida est homo hic, qui cum evaserit de mari, Ultio non permisit vivere”. (Actus Apostolorum 28, 4)
Salutatio mea manu Pauli. (Epistula I ad Corinthios 16, 21)
Quid igitur lex? Propter transgressiones apposita est, donec veniret semen, cui promissum est, ordinata per angelos in manu mediatoris. (Epistula ad Galatas 3, 19)
Videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu. (Epistula ad Galatas 6, 11)
Salutatio mea manu Pauli. Memores estote vinculorum meorum. Gratia vobiscum. (Epistula ad Colossenses 4, 18)