Löydetty 3589 Tulokset: Man
Salutatio mea manu Pauli. Memores estote vinculorum meorum. Gratia vobiscum. (Epistula ad Colossenses 4, 18)
et misimus Timotheum, fratrem nostrum et cooperatorem Dei in evangelio Christi, ad confirmandos vos et exhortandos pro fide vestra, (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 2)
ad confirmanda corda vestra sine querela in sanctitate ante Deum et Patrem nostrum, in adventu Domini nostri Iesu cum omnibus sanctis eius. Amen. (Epistula I ad Thessalonicenses 3, 13)
et operam detis, ut quieti sitis et ut vestrum negotium agatis et operemini manibus vestris, sicut praecipimus vobis; (Epistula I ad Thessalonicenses 4, 11)
neque gratìs panem manducavimus ab aliquo sed in labore et fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus; (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 8)
Nam et cum essemus apud vos, hoc praecipiebamus vobis: Si quis non vult operari, nec manducet. (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 10)
his autem, qui eiusmodi sunt, praecipimus et obsecramus in Domino Iesu Christo, ut cum quiete operantes suum panem manducent. (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 12)
Salutatio mea manu Pauli, quod est signum in omni epistula; ita scribo. (Epistula II ad Thessalonicenses 3, 17)
Timotheo germano filio in fide: gratia, misericordia, pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro. (Epistula I ad Timotheum 1, 2)
Sicut rogavi te, ut remaneres Ephesi, cum irem in Macedoniam, ut praeciperes quibusdam, ne aliter docerent (Epistula I ad Timotheum 1, 3)
volentes esse legis doctores, non intellegentes neque quae loquuntur neque de quibus affirmant. (Epistula I ad Timotheum 1, 7)
Volo ergo viros orare in omni loco levantes puras manus sine ira et disceptatione; (Epistula I ad Timotheum 2, 8)