Löydetty 3589 Tulokset: Man
praecipiet, ut sumant pro eo, qui purificatur, duas aves vivas, mundas et lignum cedrinum vermiculumque et hyssopum. (Liber Leviticus 14, 4)
Cumque laverit homo vestimenta sua, radet omnes pilos corporis, et lavabitur aqua; purificatusque ingredietur castra, ita dumtaxat ut maneat extra tabernaculum suum septem diebus. (Liber Leviticus 14, 8)
Assumensque sacerdos de sanguine hostiae pro delicto ponet super extremum auriculae dextrae eius, qui mundatur, et super pollices manus dextrae et pedis; (Liber Leviticus 14, 14)
et de olei log mittet in manum suam sinistram (Liber Leviticus 14, 15)
Quod autem reliquum est olei in laeva manu, fundet super extremum auriculae dextrae eius, qui mundatur, et super pollices manus ac pedis dextri et super sanguinem sacrificii pro delicto (Liber Leviticus 14, 17)
Quod si pauper est, et non potest manus eius invenire, quae dicta sunt, assumet agnum pro delicto ad elationem, ut expiet eum sacerdos, decimamque partem similae conspersae oleo in sacrificium et olei log (Liber Leviticus 14, 21)
duosque turtures sive duos pullos columbae, quos manus eius invenire poterit, unum pro peccato et alterum in holocaustum. (Liber Leviticus 14, 22)
immolatoque agno pro delicto, de sanguine eius ponet super extremum auriculae dextrae illius, qui mundatur, et super pollices manus eius ac pedis dextri; (Liber Leviticus 14, 25)
olei vero partem mittet in manum suam sinistram. (Liber Leviticus 14, 26)
In quo tinguens digitum dextrae manus asperget septies coram Domino; (Liber Leviticus 14, 27)
tangetque extremum auriculae dextrae illius, qui mundatur, et pollices manus ac pedis dextri super locum sanguinis, qui effusus est pro delicto. (Liber Leviticus 14, 28)
Reliquam autem partem olei, quae est in sinistra manu, mittet super caput hominis, qui purificatur, in expiationem eius coram Domino; (Liber Leviticus 14, 29)