Löydetty 3589 Tulokset: Man
Ut autem ascenderunt fratres eius ad diem festum, tunc et ipse ascendit, non manifeste sed quasi in occulto. (Evangelium secundum Ioannem 7, 10)
Quaerebant ergo eum apprehendere, et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora eius. (Evangelium secundum Ioannem 7, 30)
Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum, sed nemo misit super illum manus. (Evangelium secundum Ioannem 7, 44)
et dicunt ei: “Magister, haec mulier manifesto deprehensa est in adulterio. (Evangelium secundum Ioannem 8, 4)
In lege autem Moyses mandavit nobis huiusmodi lapidare; tu ergo quid dicis?”. (Evangelium secundum Ioannem 8, 5)
Audientes autem unus post unum exibant, incipientes a senioribus, et remansit solus, et mulier in medio stans. (Evangelium secundum Ioannem 8, 9)
Dicebat ergo Iesus ad eos, qui crediderunt ei, Iudaeos: “Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei estis (Evangelium secundum Ioannem 8, 31)
Servus autem non manet in domo in aeternum; filius manet in aeternum. (Evangelium secundum Ioannem 8, 35)
Respondit Iesus: “Neque hic peccavit neque parentes eius, sed ut manifestentur opera Dei in illo. (Evangelium secundum Ioannem 9, 3)
Dixit eis Iesus: “Si caeci essetis, non haberetis peccatum. Nunc vero dicitis: “Videmus!”; peccatum vestrum manet”. (Evangelium secundum Ioannem 9, 41)
Nemo tollit eam a me, sed ego pono eam a meipso. Potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo”. (Evangelium secundum Ioannem 10, 18)
et ego vitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum, et non rapiet eas quisquam de manu mea. (Evangelium secundum Ioannem 10, 28)