Mosaico decorativo

Löydetty 3589 Tulokset: Man

  • Et ipse clamans dixit: “Pater Abraham, miserere mei et mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma”. (Evangelium secundum Lucam 16, 24)

  • et non dicet ei: “Para, quod cenem, et praecinge te et ministra mihi, donec manducem et bibam, et post haec tu manducabis et bibes”? (Evangelium secundum Lucam 17, 8)

  • Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis? (Evangelium secundum Lucam 18, 7)

  • Mandata nosti: non moechaberis, non occides, non furtum facies, non falsum testimonium dices, honora patrem tuum et matrem”. (Evangelium secundum Lucam 18, 20)

  • Et cum venisset ad locum, suspiciens Iesus dixit ad eum: “Zacchaee, festinans descende, nam hodie in domo tua oportet me manere”. (Evangelium secundum Lucam 19, 5)

  • Haec autem illis audientibus, adiciens dixit parabolam, eo quod esset prope Ierusalem, et illi existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur. (Evangelium secundum Lucam 19, 11)

  • Et quaerebant scribae et principes sacerdotum mittere in illum manus in illa hora et timuerunt populum; cognoverunt enim quod ad ipsos dixerit similitudinem istam. (Evangelium secundum Lucam 20, 19)

  • “Attendite a scribis, qui volunt ambulare in stolis et amant salutationes in foro et primas cathedras in synagogis et primos discubitus in conviviis, (Evangelium secundum Lucam 20, 46)

  • Sed ante haec omnia inicient vobis manus suas et persequentur tradentes in synagogas et custodias, et trahemini ad reges et praesides propter nomen meum; (Evangelium secundum Lucam 21, 12)

  • Et omnis populus manicabat ad eum in templo audire eum. (Evangelium secundum Lucam 21, 38)

  • Et misit Petrum et Ioannem dicens: “Euntes parate nobis Pascha, ut manducemus”. (Evangelium secundum Lucam 22, 8)

  • Et dicetis patri familias domus: “Dicit tibi Magister: Ubi est deversorium, ubi Pascha cum discipulis meis manducem?”. (Evangelium secundum Lucam 22, 11)


"Comunguemos com santo temor e com grande amor." São Padre Pio de Pietrelcina