Löydetty 3589 Tulokset: Man
Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis; et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam: manus enim vestrae sanguine plenae sunt. (Liber Isaiae 1, 15)
Et convertam manum meam ad te et excoquam ad purum scoriam tuam et auferam omne stannum tuum. (Liber Isaiae 1, 25)
Proiecisti enim populum tuum, domum Iacob, quia repleti sunt hariolis orientalibus et augures habuerunt ut Philisthim et manus alienis porrigunt. (Liber Isaiae 2, 6)
et repleta est terra eius equis, et innumerabiles quadrigae eius; et repleta est terra eius idolis: opus manuum suarum adoraverunt, quod fecerunt digiti eorum. (Liber Isaiae 2, 8)
Apprehendet enim vir fratrem suum in domo patris sui: “Vestimentum tibi est, princeps esto noster, ruina autem haec sub manu tua”. (Liber Isaiae 3, 6)
Vae impio in malum: retributio enim manuum eius fiet ei! (Liber Isaiae 3, 11)
et creabit Dominus super omnem locum montis Sion et super coetum eius nubem per diem et fumum et splendorem ignis flammantis in nocte: super omnem enim gloriam protectio, (Liber Isaiae 4, 5)
Et ponam eam desertam: non putabitur et non fodietur, et ascendent vepres et spinae; et nubibus mandabo, ne pluant super eam imbrem. (Liber Isaiae 5, 6)
Vae, qui consurgunt mane ad ebrietatem sectandam et ad potandum usque ad vesperam, ut vinum inflammet eos! (Liber Isaiae 5, 11)
Cithara et lyra et tympanum et tibia et vinum in conviviis eorum, et opus Domini non respiciunt, nec opera manuum eius considerant. (Liber Isaiae 5, 12)
Ideo exarsit furor Domini in populum suum, et extendit manum suam super eum et percussit eum, et conturbati sunt montes; et facta sunt morticina eorum quasi stercus in medio platearum. In his omnibus non est aversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta. (Liber Isaiae 5, 25)
Et commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis, et domus repleta est fumo. (Liber Isaiae 6, 4)