Löydetty 3589 Tulokset: Man
Quomodo autem posset aliquid permanere, nisi tu voluisses? Aut, quod a te vocatum non esset, conservaretur? (Liber Sapientiae 11, 25)
et filiorum necatores sine misericordia et comestores viscerum C humanarum carnium epulationem et sanguinis - participes mysteriorum e medio comissationis (Liber Sapientiae 12, 5)
et auctores caedis parentes ipsos animarum inauxiliatarum perdere voluisti per manus parentum nostrorum, (Liber Sapientiae 12, 6)
Docuisti autem populum tuum per talia opera, quoniam oportet iustum esse humanum, et bonae spei fecisti filios tuos, quoniam das super peccatis paenitentiam. (Liber Sapientiae 12, 19)
Etenim in erroris viis diutius erraverunt, deos aestimantes, quae etiam inter animalia e turpibus sunt vilia, infantium insensatorum more decepti: (Liber Sapientiae 12, 24)
Infelices autem, et in rebus mortuis sunt spes illorum, qui appellaverunt deos opera manuum hominum, aurum et argentum, artis inventionem et similitudines animalium aut lapidem inutilem, opus manus antiquae. (Liber Sapientiae 13, 10)
et faciens ei dignam habitationem in pariete posuit illud, confirmans ferro. (Liber Sapientiae 13, 15)
et de acquirendo et de operando et de bono manuum eventu petit utilitatem ab eo, quod prorsus inutile est manibus. (Liber Sapientiae 13, 19)
Sed et ab initio, cum perirent superbi gigantes, spes orbis terrarum ad ratem confugiens, reliquit saeculo semen nativitatis, quae manu tua erat gubernata. (Liber Sapientiae 14, 6)
per manus autem, quod fit, maledictum et ipsum et qui fecit illud, quia ille quidem operatus est, illud autem, cum esset corruptibile, deus cognominatus est. (Liber Sapientiae 14, 8)
Et haec fuit vitae humanae deceptio, quoniam aut necessitati aut regibus deservientes homines incommunicabile nomen lapidibus et lignis imposuerunt. (Liber Sapientiae 14, 21)
Quoniam omnia idola nationum deos aestimaverunt, quibus neque oculorum usus est ad videndum, neque nares ad percipiendum spiritum, neque aures ad audiendum, neque digiti manuum ad tractandum, sed et pedes eorum pigri ad ambulandum. (Liber Sapientiae 15, 15)