Mosaico decorativo

Löydetty 3589 Tulokset: Man

  • Si stultum te praebuisti, postquam elevatus es in sublime, et si considerasti, ori impone manum. (Liber Proverbiorum 30, 32)

  • DALETH. Quaesivit lanam et linum et operata est delectatione manuum suarum. (Liber Proverbiorum 31, 13)

  • ZAIN. Consideravit agrum et emit eum; de fructu manuum suarum plantavit vineam. (Liber Proverbiorum 31, 16)

  • IOD. Manum suam misit ad colos, et digiti eius apprehenderunt fusum. (Liber Proverbiorum 31, 19)

  • CAPH. Palmas suas aperuit inopi et manum suam extendit ad pauperem. (Liber Proverbiorum 31, 20)

  • TAU. Date ei de fructu manuum suarum, et laudent eam in portis opera eius. (Liber Proverbiorum 31, 31)

  • Cumque me convertissem ad universa opera, quae fecerant manus meae, et ad labores, in quibus sudaveram, et ecce in omnibus vanitas et afflictio spiritus, et nihil lucri esse sub sole. (Liber Ecclesiastes 2, 11)

  • Nihil melius est homini quam comedere et bibere et ostendere animae suae bona de laboribus suis. Et hoc vidi de manu Dei esse. (Liber Ecclesiastes 2, 24)

  • Stultus complicat manus suas et comedit carnes suas. (Liber Ecclesiastes 4, 5)

  • Melior est pugillus cum requie quam plena utraque manus cum labore et afflictione spiritus. (Liber Ecclesiastes 4, 6)

  • Ne dederis os tuum, ut peccare faciat carnem tuam, neque dicas coram angelo: “Error fuit”; ne forte iratus Deus contra sermones tuos dissipet opera manuum tuarum. (Liber Ecclesiastes 5, 5)

  • Sicut egressus est de utero matris suae, nudus iterum abibit, sicut venit, et nihil auferet secum de labore suo, quod tollat in manu sua. (Liber Ecclesiastes 5, 14)


"Proponha-se a exercitar-se nas virtudes". São Padre Pio de Pietrelcina