Löydetty 103 Tulokset: Maa
Sed obsecro, ut revertar servus tuus et moriar in civitate mea iuxta sepulcrum patris mei et matris meae. Sed ecce servus tuus Chamaam; ipse vadat tecum, domine mi rex, et fac ei, quod tibi bonum videtur”. (Liber II Samuelis 19, 38)
Dixitque rex: “Mecum transeat Chamaam, et ego faciam ei, quidquid tibi placuerit; et omne, quod petieris a me, impetrabis”. (Liber II Samuelis 19, 39)
Transivit ergo rex in Galgala, et Chamaam cum eo. Omnis autem populus Iudae traduxerat regem, et etiam media pars populi Israel. (Liber II Samuelis 19, 41)
Porro ille transierat per omnes tribus Israel usque in Abelbethmaacha; omnesque Bochritae congregati sunt et ingressi sunt etiam post eum. (Liber II Samuelis 20, 14)
Venerunt itaque et oppugnabant eum in Abelbethmaacha et fuderunt contra civitatem aggerem, qui stetit contra antemurale; et omnis populus, qui erat cum Ioab, moliebatur destruere muros. (Liber II Samuelis 20, 15)
Eliphalet filius Aasbai Maachathitae, Eliam filius Achitophel Gilonites, (Liber II Samuelis 23, 34)
Factum est autem post annos tres, ut fugerent duo servi Semei ad Achis filium Maacha regem Geth; nuntiatumque est Semei quod servi eius essent in Geth. (Liber I Regum 2, 39)
Baana filius Ahilud regebat Thanach et Mageddo et universam Bethsan, quae est iuxta Sarthan subter Iezrahel, a Bethsan usque Abelmehula et usque ultra Iecmaam; (Liber I Regum 4, 12)
Achimaas in Nephthali, sed et ipse habebat Basemath filiam Salomonis in coniugio; (Liber I Regum 4, 15)
Tribus annis regnavit in Ierusalem; nomen matris eius Maacha filia Abessalom. (Liber I Regum 15, 2)
et quadraginta et uno anno regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Maacha filia Abessalom. (Liber I Regum 15, 10)
Insuper et Maacham matrem suam amovit, ne esset domina, eo quod fecisset abominationem Aserae; confregitque Asa simulacrum turpissimum et combussit in torrente Cedron. (Liber I Regum 15, 13)