Löydetty 446 Tulokset: Mãe
sicuti gavisus es super hereditatem domus Israel, eo quod fuerit dissipata, sic faciam tibi: dissipatus eris, mons Seir, et Idumaea omnis, et scient quia ego Dominus. (Prophetia Ezechielis 35, 15)
propterea haec dicit Dominus Deus: In igne zeli mei locutus sum de reliquis gentibus et de Idumaea universa, quae dederunt terram meam sibi in hereditatem cum gaudio et toto corde et ex animo maligno, ut pascua eius depraedarentur. (Prophetia Ezechielis 36, 5)
Et in gradibus septem ascendebatur ad eam, et vestibulum erat intrinsecus, et caelatae palmae erant, una hinc et altera inde, in postibus eius. (Prophetia Ezechielis 40, 26)
Et vestibulum eius respiciebat ad atrium exterius, et palmae in postibus eius, et octo gradus erant, quibus ascendebatur ad eam. (Prophetia Ezechielis 40, 31)
Et vestibulum eius respiciebat ad atrium exterius, et palmae caelatae in postibus eius hinc et inde et in octo gradibus ascensus eius. (Prophetia Ezechielis 40, 34)
fabrefacti cherubim et palmae, et palma inter cherub et cherub; duasque facies habebat cherub, (Prophetia Ezechielis 41, 18)
De terra usque ad superiora portae cherubim et palmae caelatae erant. In pariete templi (Prophetia Ezechielis 41, 20)
Et stabunt super mare piscatores; ab Engaddi usque ad Engallim siccatio sagenarum erit; plurimae species erunt piscium eius, sicut pisces maris Magni, multitudinis nimiae. (Prophetia Ezechielis 47, 10)
Et ambulabant in medio flammae laudantes Deum et benedicentes Domino. (Prophetia Danielis 3, 24)
Benedicite, spiritus et animae iustorum, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula. (Prophetia Danielis 3, 86)
Benedicite, Anania, Azaria, Misael, Domino, laudate et superexaltate eum in saecula; quia eruit nos de inferno et salvos fecit de manu mortis et liberavit nos de medio fornacis ardentis flammae et de medio ignis eruit nos. (Prophetia Danielis 3, 88)
Aspiciebam, donec throni positi sunt, et Antiquus dierum sedit. Vestimentum eius quasi nix candidum, et capilli capitis eius quasi lana munda; thronus eius flammae ignis, rotae eius ignis accensus. (Prophetia Danielis 7, 9)