Löydetty 805 Tulokset: Loth et familiam suam Abramo
Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine, quia Christi estis, amen dico vobis: Non perdet mercedem suam. (Evangelium secundum Marcum 9, 41)
Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adhaerebit ad uxorern suam, (Evangelium secundum Marcum 10, 7)
Et dicit illis: “Quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, adulterium committit in eam; (Evangelium secundum Marcum 10, 11)
nam et Filius hominis non venit, ut ministraretur ei, sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis”. (Evangelium secundum Marcum 10, 45)
Sicut homo, qui peregre profectus reliquit domum suam et dedit servis suis potestatem, unicuique opus suum, ianitori quoque praecepit, ut vigilaret. (Evangelium secundum Marcum 13, 34)
Et factum est, ut impleti sunt dies officii eius, abiit in domum suam. (Evangelium secundum Lucam 1, 23)
Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus et reversa est in domum suam. (Evangelium secundum Lucam 1, 56)
Et audierunt vicini et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei. (Evangelium secundum Lucam 1, 58)
Et ibant omnes, ut profiterentur, singuli in suam civitatem. (Evangelium secundum Lucam 2, 3)
Et ut perfecerunt omnia secundum legem Domini, reversi sunt in Galilaeam in civitatem suam Nazareth. (Evangelium secundum Lucam 2, 39)
cuius ventilabrum in manu eius ad purgandam aream suam et ad congregandum triticum in horreum suum, paleas autem comburet igni inexstinguibili”. (Evangelium secundum Lucam 3, 17)
Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam et surrexit legere. (Evangelium secundum Lucam 4, 16)